PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 23r

Facsimile

puta ulus libro tertio De nostrarum calamitatum causis enunciato octavo. Hic tamen plura adiicere utile erit, tum illis quae ibi diximus tum rei naturae in se. Videtur itaque mihi cum licentia dicendi aliter si aliter occurret, apud Ptolemaeum esse duplicia signa imagenes quas morphoses vocat et sectiones, quae dodecatemoria appellat, nam quaelibet sectio duodecima pars est, cum in quamlibet possit circulus duodenus desinere. Dodecatemoria ipsa immobilia facit, cum non nisi motu diario moveri velit, in quibus et conversiva et equinoctia et solida et bicorporea et talia docet colligere. Ad ipsa thema cuiusque rei principii supputandi quoque regulas praecipit, ut tabulae eius demonstrant. Morphoses vero non tantum communi, hoc est diario motu in libro tertiodecimo Magnae compositionis asserit moveri, sed secundum subcessionem signorum immobilium singulis centenis annis parte una moveri observavit. Motum vero trepidationis et si olfecerit tamen non asseveravit. Quod si ita est, oportet utraque signa in octavo cœlo statuere, morphoses quidem reales ut explicavit, dodecatemoria vero imaginatione. Accepto nanque puncto aequinoctii vernalis in octavo cœlo concepto, primum dodecatemorium trigintipartium erit Aries, redit enim Sol in anno ad punctum eundem, Luna quoque interim duodecies cum Sole congreditur, ideo dodecatemorius zodiacus ille immobilis est. Singulum vero trigintipartium quando Sol die singulo unam fere partem decurrat in XXX totum peragrat. Hanc quidem primam sectionem Arieti veteres ascribunt, primo quod ut Aries vires maximas in capite habet, elevat nanque caput pro viribus exercendis, ita quoque Sol dum trigintipartium illud dodecatemorium decurrit ad nos assurgit viresque exercere incipit in sublime. Secundo vero quod Sol decurrens per ipsum Arietibus ominatur exercetque in illo vires altitudinis Mars domicilii, caeterae stellae exercent caeteras iurisdictiones. Secundum vero dodecatemorium tringitipartium Tauro assignant, similitudine videlicet et idiotropia. Similitudine quidem, quod dum Sol per ipsum decurrit, valde nobis apparet, adeo quod tam caput quam collum manifestat nobis, vis vero Tauri in collo potissimum est. Idiotropia vero quod Luna in illo constituta in Tauris vires exercet exaltationis, Venus domicilii, caeterae caeteras. Tertium dodecatemorium Geminis dedicant, similiter similitudine et idiotropia, nam cum Sol faciat in illo aliquid veris et aliquid a statis, geminum fecerunt. Idiotropia vero quando Mercurius in illo constitutus, in hominibus gemellis vires exercet domicilii, caeterae caeteras, propterea humanum dictum est. Quartum trigintipartium dodecatemorium Cancro dant. Primo quod ad signum id quando Sol pervenit repedat admodum Cancri, breviores vias faciens. Cancer enim incertam habet primam partem, denique ad utramque partem gressum dirigit, ita ut prior pars sit posterior et e contrario. Secundo quia Luna in illo constituta exercet vires domicilii in Cancris, Iuppiter vires exaltationis, caeterae quoque caeteras. Quintum trigintipartiuum dodecatemorium Leoni adiiciunt, quod quando Sol per ipsum decurrit nimium calorem efficit, vires quoque tunc maximas habet ut Leo iter animalia. Amplius quod dum per hoc peragrat vires exercet domicilii erga Leones, caeterae etiam stellae caeteras. Sextum trigintipartium dodecatemorium dant Virgini, tum quod Sole per ipsum decurrente suo ardore terra exusta sterilescit, tum quod Mercurius in illa collocatus circa Virgines exercet vires domicilii, caeterae stellae caeteras. Septimum trigintipartium adiiciunt Librae. Primo ab aequilitate noctis ad diem, unde Lucanus ad iustae pondera Librae. Secundo quod Venus iusta religionem, quae aequalitas est inter deum et homines, in Libra collocata vires exercet domicilii, Saturnus vero exaltationis. Octavuum trigintipartium tribuunt Scorpio. Primo quod tunc quum Sol per ipsum decurrit, videtur faciem a nobis avertere, caudamque ostendere aut quod sicut Scorpius inter animalia prolificus est, ita per id tempus semina iaciuntur et ad prolem parantur. Secundo quod Mars ibidem existens iuxta Scorpios exercet vires domicilii. Nonum trigintipartium afferunt Sagittario. Primo quod Sol decurrens per ipsum fulgura mittit atque sagitas, secundo quod Iuppiter primam per medietatem decurrens, iuxa homines vires exercet domicilii et per secundam supra equos. Decimum trigintipartium Capricorno sanci