PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 4r

Facsimile

tionem, etiam ut addit quod corpora nostra interdum violenter humectat ut in morbis puerorum, intra septimum diem occurrentibus, qui graece et spasmus et epilepsia dicuntur, hoc est contractio et convulsio, plenilunio enim infestantur, hoc malo inquit Aristoteles in De historia animalium libro septimo in fine, constat modo his e verbis, Ptolemaeum nec sentire nec dicere Lunam refici vaporibus nec ad ipsam vapores attolli, ut Picus credit. Declarat enim Ptolemaeus duo, et quod Luna humectet et quod sensibiliter atque vehementer id agat, quod humectet testatur quia evaporat, hoc est quia in aere vapores multiplicat, dum cum Sole in lumine variam rationem afficitur et quia maturat atque putrefacit nostra corpora, ut ligna, quae plenilunii tempore inciduntur, putrescunt putrescnut] putrescnut ut enim cito vulnera quoque, quae radiis Lunae tanguntur, marcescunt. Quod vero vehementer id agat probat quia terrae proxima est, nam quanto agens est materiae ipsi et subiecto propius tanto efficatius efficit. Qua e re nec ad Lunam habes humores attingere, nec ab humoribus aut terrae halitibus refici, ut Picus autumat, et de magnitudine lunaris corporis agamus. Arabes orbem Lune esse partium duodecim ante totidemque retrotradunt, Ptolemaeus vero duodecim cum dimidio, et de positura dicamus. Lunam omnes imum sphaerarum locum et orbem nobis proximum tenere contendunt. Primo quia cum ipsa sit caeteris stellis minor immo minor terra, ut dicemus, nisi nobis proxima sit nulla vel parv[r]a alteratione nos afficeret. Cosmetrae eius sphaeram distare a terra aiunt CXXVIII miliarium milibus et XCIIII miliaribus singulis miliaribus constantibus externis cubitorum milibus, ultra quem miliarium numerum stellae e terra distant igitur ipsa imo est. Physici probant idem quia eius domicilium Cancer est, qui nobis est proximus ad apicem fere collocatus, aliter Ptolemaeus in Libro magnae compositionis quod omitto, haec de Luna.

⟨3⟩ Enuntiatum tertium: De Saturni stella

Saturni stella pro magna suae qualitatis parte infrigidat, nonnihil vero exiccat, ob magnam (ut videtur) quam habet simul et a Solis caliditate et a circa terram humorum evaporatione intercapedinem. Deprehendunturque vires et in hac et reliquis per observationes illas, quae fiunt in figurationibus, quas habet Luna cum Sole, quando hae quidem sic, aliae vero aliter continentis habitum secundum magis et minus mutare videntur.

Hactenus de luminibus. Nunc de stellis, quae graece asteres dicuntur, quae sunt quinque et primo e Saturno ipso, qui graece est Cronus, quando ordine situs sit stellarum prima. Saturni itaque prima qualitas est in infrigidando, quod e Solis calore plurimum absit. Secunda vero et minus est in exiccando ob magnam quam habet distantiam e terra ipsa, vires luminum efficaces sunt et nobis valde sensibiles. Caeterae stelle inventae sunt habere vires propter Solis et Lunae configurationes, quando enim est Solis et Lune coniunctio et Saturni stella in coniunctionis signo praesit, illa coniunctio facit mensem frigidum et aliquantulum siccum, ubi vero Mars facit mensem calidum et admodum siccum et in caeteris configurationibus idem. Unde Ptolemaeus in Libro centum enunciatorum enunciato XXXIIII inquit dominator sive hospitator interlunii si cardinalis fuerit, quaecunque illo mense futura sunt significat et in eodem libro enunciato LXII cum minutum coniunctionis principium facies, potes de mutatione aeris in mense illo iudicare. Erit enim iudicium iudicium] iudcium iuxta dominatorem anguli figurae cuiusque vincit enim hic aeris naturam assumens in his etiam praesentis temporis qualitatem. Graecus anonymus in Comentationibus proemii ita nactus est proprietates horum, si cum Sole fuerit Mars in Cancro vel Leone calorem intendit, si cum Capricorno aut Aquario remittit hyemis frigiditatem. Primi igitur observatores qualitates mensium observarunt ex configurationibus luminum