PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 102r

Facsimile

maleficarum radii ad precedentia ferantur luminarium, radii vero beneficarum ad sequentia, id quod natum est post quod fuerit expositum iteris i. m. assummetur et vivet. Et rursus, si super beneficas configuratas malefice fuerint elevate, ad malum et subiectionem assummetur, sed si ipse beneficae super maleficas fuerint elevatae, ad aliorum parentum suppositionem. Si vero aliqua ex beneficis ortum aut applicationem Lunae fecerit et aliqua ex maleficis sub occasu sit, ab ipsis parentibus resumetur, eodem etiam modo et in plurimis natis dicendum est. Si autem sub occasu aliqua fuerit stellarum, que secundum duos aut plurimos fu sint configuratae, semimortuum erit id quod nascetur aut carnis frustum et imperfectum id quod genitum est parietur; si vero malefice super eas erunt elevatae, non nutrietur aut sine tempore id erit id quod ab eadem causa fuerit progrenitum.

⟨III.10⟩ Cap. X. De temporibus vite

Eorum autem accidentium quae post nativitatem contingunt primum obtinent locum is sermo qui de vite temporibus pertractat, quoniam secundum veterum sententiam ridiculum est singularum rerum apotelesmata eidem adaptare qui ex vitalium annorum substantia ad illorum apotelesmatica tempora haud quaquam sit perventurus. Consideratur autem hec res non simpliciter neque absolute, sed a principalium locorum praedominatu multifariam accipitur. Est autem hic modus qui maxime nobis consonus videtur, quique cum ipsa natura magis censetur concordare. Pendet enim totum hoc negocium ex apheticorum locorum acceptione et ex ipsius apheseos predominatoribus, et ex dispositione interficientium locorum aut stellarum. Discernitur autem unumquodque horum hoc pacto.