PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 70v

Facsimile

⟨II.10⟩ Cap. X. De coloribus eclipsium et cometarum et similium

Observandi autem sunt ad universales circunstantias colores qui circa eclipses fiunt sive ipsorum luminarium sive earum ⟨…⟩ συστημάτων (from σύστημα: a whole compounded of parts) is left untranslated; Hübner p. 145, l. 843 que circa ipsa fiunt, ut virgarum, halonum et ceterorum id genus. Nam si nigri fuerint colores aut subvirides ea significant que de Saturni natura sunt predicta, si vero albi fuerint ea significabunt que sunt de natura Iovis, quod si fuerint subrubri ea significant que sunt de natura Martis, si autem fuerint flavi ea que sunt de natura Veneris portendunt, at si varii colores fuerint ea significant que ex Mercurii perveniunt natura. Quod si in totis luminarium corporibus aut in totis locis quae circa ipsa sunt proprietas, quae facta est coloris apparuerit, circa plurimas regionum partes apotelesma continget si vero ex parte qualicunque circa illam solum partem secundum versus quam ⟨…⟩. πρόσνευσις τοῦ ἰδιώματος γίνηται is left untranslated; Hübner p. 145, l. 853