PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 85v

Facsimile

horae geniturae sepissime solet dubitari, sola enim ut plurimum astrolabica inspectio ipso partus tempore, his qui harum rerum scientifici observatores sunt, horae ipsius minutum valet indicare, aliaque fere omnia quibus horae inspiciuntur, et quibus plurimi eorum qui diligentiores sunt attendere consueverunt, ab ipsa sepe veritate dignoscuntur aberrare, solaria quidem, ob positionum ac gnomonum incidentes perversiones; aquaria vero, propter inequalitates fluxus ipsius aquae, quae ex diversis causis proveniunt, necessarium utique erit ante omnia docere quo nam pacto gradum zodiaci qui oriri debet, quispiam possit invenire secundum naturalem et consequentem rationem, eo videlicet gradu presuposito qui est secundum datam proxime horam, que per ascensionum operationem est inventa.