PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 151r

Facsimile

Si autem Iupiter testificabitur qui et ipse male sit affectus, in publicis locis aut solennibus diebus ad bestias pugnantes periremori faciet; contra horoscopans vero alicui luminarium, in carceribus faciet perire.

Cum Mercurio autem figuratus, et maxime in serpentibus, qui sunt in sphera aut in signis terrestribus, ex morsibus venenosorum animalium morientes efficiet.

Et si Venus cum eis fuerit reperta, erit mors ex veneficiis autet muliebribus insidiis; in Virgine autem et Piscibus aut in signis humidis cum Luna figuratus, submergi faciet et in aquis suffocari; in Argo autem inventus, naufragiis facit interire; in tropicis preterea signis cum Sole collocatus aut eum e diametro aspiciens, vel cum Marte vice Solis, sub ruinis mo perire faciet; si autem in medio celi fuerint positoinventi aut in angulo ei opposito, ex alto faciet precipitari. Mars autem cum fuerit extra factionem cum Sole aut Luna quadratus vel diameter, in signis quidem figure humane constitutus, in civilibus seditionibus mori faciet aut ab hostibus iugulari aut manu propria sibi ipsis necem inferre; quod si Venus eis testimonium