PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 5r

Facsimile

Quid igitur prohibet eum qui exactius stellarum omnium Solisque ac Lunae motus consideraverit ut nullum eum lateat configurationum tempus neque locus, quique ex superiori continuaque presentiaassiduaque historia ipsas naturas ut plurimum perceperit licet non eas, quae in ipso subiecto sunt, sed que virtute sunt efficientes, ut Solis quidem naturam quod calefacit et Lune quod humectat et in reliquis similiter. Quid in quam prohibet hunc ipsum idoneum esse ad hec que huiusmodi sunt, naturaliter simul ac perite ex omnium commixtione proprietatem qualitatis percipere, ut possit quidem in quolibet datorum temporum ex tunc apparentium habitudine ambientis corporis idiotropias dicere, ut quod erit calidius aut aut humidius valeatque? Et in unoquoque etiam hominum universalem propriae commixtionis qualitatem a complectente quod hora constitutionis eius aderat simul prospicere, veluti quod quantum ad corpus talis erit, quo ad animam vero talis et accidentia, que successu temporum eveniunt, ac eamobrem tale quidem continens tali commixtioni commensuratum ese acaut aptum quo ad bonam habitudinem, tale vero incommensuratum et aptum ad malum? Sed possibilitas corr. ex possibilitatem itaque huiusce facultatis, ex his et similibus potest pervideri.