Hoc enim non ex artis imbecillitate, sed ex artificum imperitia procedit. Complures preterea quo lucrum facerent, aliam artem huius ex nomine fidedignam efficientes, idiotas quidem decipiunt a quibus per multadicere existimantur eorum etiam, que nullam naturam habent ut possunt precognosciprenoscantur, argutioribus vero causam inde prebuerunt ut ea quoque reprehenderent, que naturam habent ut possint predici. Sed neque hoc fit admodum decenter, non enim philosophia de medio tollenda est quod quidam eorum qui se philosophos simulant pravi esse videantur. Estque alioqui manifestum quod tametsi exactius quoad fieri poterit ac mathematicas disciplinas quispiam adierit in multis tamen illum offendere est possibile, non quidem ob aliquid eorum quae dicta sunt, sed propter ipsam rei naturam et †…†est ad magnitudinem pollicitationis imbecillitatem.
Contemplatio enim que circa materie qualitatem versatur coniecturalis est tota et non affirmativa atque ea maxime que ex multis dissimilibus est commixta; veteres quoque ille planetarum configurationes ex quibus his configurationibus que eodem modo se nunc habent, apotelesmata ab antiquioribus super illis observata