PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 3r

Facsimile

Sol enim una cum corpore ambiente omnia, que supra terram sunt disponit neque hocgubernat; non solum ex mutationibus, que per annua tempora efficiuntur ad animalium generationes et plantarum fructificationes ipsi fluxusque aquarum ac corporum alterationes, sed etiam ex singulis diei periodis, calefaciens videlicet et humectans, exsiccans et infrigidans eo ordine ac consequentiaconsimilium figurationum quas supra verticem nostrum facit ordinem ac consequentiam observans.

Ipsa etiam Luna utpote terre vicinissima plurimum nobis supra terram tribuit defluxum, compatiuntur enim cum ea ac simul conventur permutantur plurima animata et inanimata fluminaque quoque cum ea augentur ac minuuntureius luminibus fluxus suos augent ac minuuntur. Maria quoque proprias motiones in eius ortibus et occasibus