⟨II.6⟩ Cap. VI. De dispositarum regionum consideratione
De primo igitur et locali huiusmodi considerationem faciemus. Cum eclipticae copu Solis ac Lune copulationes acciderint, atque ex maxime que erunt sensibiliores, eclipticum zodiaci locum considerabimus et regiones, que cum eius loco trigono familiaritatem habuerint, ac similiter que nam civitatis, sive ex edificationis horoscopatione ac phosphoria, sive ex medio celi eorum qui tunc eis imperant cum eclipsis dodecatemorio convenerint. In quibus enim regionibus aut civitatibus predictam familiaritatem invenerimus, in omnibus ut plurimum accidens eventurum esse putandum est atque in his maxime, que cum ipso eclipsis dodecatemorio rationem habuerint, et in quibus