PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 149r

Facsimile

terra peregrina, celeriterque et absque ullo impedimento revertertur; si vero maleficae predicta aspexerint loca aut ad ea deferantur, laboriosas habebunt actiones et damnosas ac periculis obnoxias, difficulterque ad patriam revertentur, commixtionum autem considerationem ubique accipiemus secundum exuperantiam stellarum cum ipsis locis figuratarum, sicut in superioribus est a nobis diffinitur.

Ut plurimum autem si in orientalium quadrarum apoclimatibus luminaria ceciderint, ad orientales meridionalesque tractus peregrinationes fieri contingit, si vero in apoclimatibus occidentalium quadrarum fuerint reperta aut in ipso occidentis angulo, ad septentrionales et occidentales regiones. Et si unius figure fuerint signa peregrinationem facientia sive ipsa sive stelle illarum oecodespotiam possidentes, processu temporis ac tardius fient peregrinationes; si vero fuerint bicorporea aut dupplicis figurae, continue ac plurimo tempore durantes.

Si igitur Iupiter et Venus domini fuerint locorum peregrinationem facientium et luminarium non solum absque