res venereas habituri sint, in viris quidem a Marte consideramus; a qui quidem si a Venere aut Saturno fuerint segregatus, atque a Iovique habuerit testimonium, mundos et honestos circa venerea efficit ac usum dumtaxat sectantes naturalem; cum Saturno autem solo collocatus, timidos, pigrosque ac frigidos operatur. Quod si Venus et Iupiter cum eo fuerint figurati facile ad Venerem concitatos eiusque appetentes efficit, se tamem abstinentes ab eaque cupidine appetitum coherentes et turpitudinem prorsus devitantes, cum Venere autem sola aut cum Iove una cum ipsa constituto, Saturno absente, libidinosos facit ac dissolutos atque undecunque sibi ipsis voluptates asciscentes.
Et si altera quidem stellarum vespertina fuerit, altera vero matutina, et ad masculos et ad feminas proprie afficientur, non tamen ad utrunque genus excessive se habebunt. Si vero ambae stelle vespertinae fuerint, ad feminas solas erunt proclives corr. ex proniores et si signa erunt feminina ipsi quoque subigentur, si vero ambe stelle fuerint matutinae, in pueros solum exardescent, et si signa erunt masculina ad omnem etatem masculorum erunt proniores. Quod si Venus fuerit occidentalior, an vilioribus feminis aut ancillis vel alienigenis facit commisceri, si vero Mars, nobilioribus aut nuptis aut suis dominabus.