laborantes tunc fiunt, quando sic se habentes maleficae ad lumen euntem Lunam comprehenderit, Saturnus quidem synodicam existentem, Mars vero plenilunarem, precipueque in Sagittario ac Piscibus. Solae igitur maleficae secundum predictum modum figurationis dominatum obtinentes, incurabiles quidem sed tamen occultas et absque ostentiatione faciunt predictas passiones et morbos partis animae intellectualis. Quod si benefice, hoc est Iupiter ac Venus cum eis familiaritatem habuerint, ipsaeque malefice in occidentalibus partibus extiterint, benefice vero in orientalibus et angulares, curabiles quidem sed tamen manifestas facient passiones; in Iove quidem per medicinales curationes aut dietas vel pharmaca, in Venere autem per oracula aut deorum auxilia. Quod Si vero malefice fuerint angulares et in partibus orientalibus beneficae autem in occidentalibus, incurabiles simul ac divulgatas et plurimum manifestas efficiunt egritudines; et quoadin i. m. epilepsiis continuitate faciunt et divulgatione etac periculis mortalibus patientes involvunt, quoad insaniis vero et stupiditates retineri non possunt et a domesticis alienantur, nudique ac blasmephantes vitam agunt, demoniaci vero et hi qui ab humiditatibus capitis vexantur furoribus agunturagitat secreta detegunt corr. ex detegentes atque alios percutiunt, corr. ex percutientes similiaque vituperationis digna exercent. Proprie autem et ex his locis qui fugurationem obtinuerint loca Solis et Martis ad insanias precipue cooperantur, loca vero Iovis et Mercurii ad epilepsias, Veneris autem loca ad numinis afflationes et propalationes, Saturni vero loca et Lunae ad humorum vexationes et demoniacas egritudines. Morbosa igitur mutatio que secundum omnes naturas circa partem animae activam efficitur in huiuscemodi fere speciebus atque incontinetur ac per tales figurationes perficitur; que vero circa partem anime passivam p versatur †…† precipue inspi