PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 50r

Facsimile

appellamus. Et huic sic oppositum et ad meridie orientalemNotapelioten, quod est versus orientalem Aethiopiam, quodque Magne Asiae australis pars nuncupatur. Rursusque pars illa totius orbis que est ad septentrionem orientalemBorrapelioten versus Scythiam, que et ipsa Magnae Asiae pars est borealis. Et huic oppositum et ad Libonotum ventum, quod est versus occidentalem Aethiopiam, quod communiter Aphricam vocamus.

Rursus vero uniuscuisque dictorum quadripartiorum ea, que ad medium magis orbis universi sunt figurata, contrariam summunt positionem eius qui ea continet quadripartii quam illud habet ad orbem universum. Eius enim quadripartii quod est in Europa et ad Borroliba est positum, ea que in eius sunt medio et angulis opposita ad Notapelioten eiusdem quadripartii positionem habere videntur; et in aliis eodem modo, ut ex his ununquodque quadripartium cum duobus oppositis trigonis habeat familiaritatem.