PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 21r

Facsimile

⟨I.8⟩ Cap. VIII. De potestate inerraticarum stellarum

Cum consequens deinceps sit inerraticarum quoque stellarum naturas secundum propriam earum efficientiam percurrere, idiotropias in eis observatas exponemus non secus ac in planetarum naturis demonstrationem facientes, ac de his primum dicemus que in medio circulo suas habent formationes. Stellae igitur Arietis que in capite constitutae sunt efficaciam similiter commixtam habent cum Martis ac Saturni potestate; que autem sunt in ore, Mercurii sectantur potestatem ac paululum habent Saturninae; quae in pede posteriore collocantur cum Marce habent similitudinem, i. m. que autem in cauda sunt positae, Veneris qualitatem sequuntur. Stellarum vero Tauri que in illius abscissione sunt collocatae similem habent complexionem cum Venere atque aliqua ex parte cum Saturno; que autem sunt in Pleiade cum Luna et Iove; earum vero que sunt in capite, lucida illa Succulae et subrutila, que Fax appellatur, cum Marte; reliquae vero cum Saturno et nonnihil cum Mercurio; que vero in extremis sunt cornibus cum Marte. Stellarum autem quae sunt in Geminis, que in pedibus sunt positae, similis qualitatis participes sunt cum Mercurio et nonnihil cum Venere, lucidae vero quae sunt in femoribus cum Saturno; duarum autem lucidarum, que sunt in capitibus, altera que in anteriore capite est queque Apollinis vocatur cum Mercurio altera, que in capite posteriori constituitur, ac Herculis appellatur cum Marte. Stellarum vero quae sunt in Cancro, quae in duobus quidem pedibus sunt positae, eiusdem operationis effectrices sunt cum Mercurio et nonnihil cum Marte; quae vero sunt in ungulis cum Saturno; καὶ τῷ τοῦ Ἑρμοῦ is left untranslated; Hübner, p. 33, l. 534