PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 115v

Facsimile

Modus igitur quantitatis temporalium distantiarum sic a nobis secundum consequentiam accipi debet. Discernemus autem de cetero in unaquaque predictarum obviationum aut occasuum, secundum ordinem qui est ab his qui brevissimi sunt temporis, et intersectrices et climactericas, et eas, que aliter progrediuntur, eo quidem aut male affecta sit obviatio aut adiuta secundum modum a nobis predictum, et per reditus temporales singulorum ex obviatione significatorum. Nam si loca male fuerint affecta et stellarum etiam progressus in annorum succesione loca magis principalia male affecerit, mortes existimare convenit; altero autem horum bene se habente, climacteras magnos et periculosos; utroque vero bene affecto, segnicies solum aut nocumenta vel destructiones transitorias proprietate in his accepta, a similitudine obviantium locorum erga res ad ipsam genituram pertinentes.