PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 41v

Facsimile

⟨I.22⟩ Cap. XXII. De faciebus et faculis et aliis huiusmodi

Stellarum igitur et dodecatemoriorum familiaritates tot fere sunt. Dicuntur autem in propriis esse faciebus, quando unaqueque earum eandem configurationem ad Solem aut Lunam servaverit quam eius domicilium ad illorum servat domicilia, ut quando Venus verbi gratia hexagonam distantiam ad luminaria fecerit, sed ad Solem quidem vespertina sit, ad Luna vero matutina. ἀκολούθως τοῖς ἐξ ἀρχῆς οἴκοις is left untranslated; Hübner p. 83, l. 1220 In faculis quoque propriis atque thronis et aliis huiusmodi stelle esse dicuntur, quando secundum duos aut plures preexpositorum modorum cum ipsis locis familiaritatem habuerint in quibus constituuntur, tunc enim maximi earum potestate earum ad efficaciam adaucta propter similitudinem ac simul activam continentium dodecatemoriorum ⟨…⟩ ὁμοφύλου (from ὁμοφυής: of the same kind) is left untranslated; Hübner p. 84, l. 1226 proprietatem in propriis esse thronis atque splendescere dicuntur. Gaudere autem eas inquiunt, quando licet signa que ipsas continent nullam cum eis familiaritatem habuerint, eam tamen habent cum illis que sunt eorumdem factionis; fit enim sic magis de longinquo sympathia, communicat tamen similitudo secundum talem modum similitudo. Veluti quum in aliis locis alienis et contrarie factionis deprehenduntur, multum dissolvitur ex peculiari ipsarum potestate, eo quod signorum ea continentium complexio aliam quandam mixtam naturam ob dissimilitudinem preficiat.