PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 138r

Facsimile

venditores; quod si ei Saturnus testimonium prebuerit, mercatores earum rerum facit que sunt ad voluptatem et ornatum, incantatores preterea quoque et veneficos ac deceptores et qui ex similibus aliquid lucrantur; si vero Iupiter athletas facit et coronas ferentes, eos quoque qui honoribus digni existimantur, quique a feminis ad altiorem gradum promoventur.

Mars vero cum Sole quidem figuratus eos facit qui per ignem aliquid operantur, ut coquos, conflatores, combustores, fabros ferrarios, metallarios; absque Sole autem inventus, eos qui per ferrea instrumenta, veluti navium fabricatores, fabros lignarios, agricultores; λατόμους, λιθοξόους, λαοξόους, λιθουργούς, ξυλοσχίστας, ὑπουργούς is left untranslated; Hübner p. 297, l. 151-152 quod si Saturnus ei testificabitur, nauticos facit et hauritores, cloacarum ex pugnatores, milites, ferarum nutritores, coquos, aquarum effusores; si vero Iupiter, milites, ministros, publicanos, stabularios, portitores, sacrificiorum operatores.

Quod si rursus due stelle ex his que prebent actiones simul fuerint invente, si Mercurius quidem ac Venus oecodespotiam fuerint adepti, ex musica et organis et melodiis aut poematibus seu rythmis faciunt actiones, et maxime cum in terre loca permutaverint; faciunt enim histriones, hypocritas, corporum negociatores, organorum opifices, chordarum tortores, pictores, saltatores, textores, ex cera aliquid †…†fingentes. Si autem Saturnus eis testificabitur, eos facit qui circa predicta genera et mulierum ornamenta mercaturam exercent; si vero Iupiter