PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 64v

Facsimile

mentem et fenisicia et similia. In tropico autem hiemali, circa olerahot…† hortensia et circa avium aut piscium genera que per id tempus ⟨…⟩. ἐπιπολάζοντα (from ἐπιπολάζω: to come to the surface; to be prevalent) is left untranslated; Hübner p. 133, l. 653 Equinoctalia preterea signa in sacerdotibus et deorum religionibus significant; tropica vero in aeris ac morum civilium mutationibus; fixa autem in fundamentis et edificiis; bicorporea in hominibus ac regibus. Consimiliter autem i. m. ea que magis ad orientem positionem habent tempore eclipsis, circa fructus etatemque iuvenilem et fundamenta quod futurum est significant; que autem sunt in medio celi supraterraneo, circa sacra et reges et mediam etatem; que veropropter sunt ad occidentem circa legum institutorum mutationes, veteremque etatem ac mortuosdefunctos. Circa quantam vero partem subiecti generis partem ipsa dispositio perveniet, obscurationis eclipsium magnitudo declarabit, stellarumque causam facientium ad eclipticum locum habitudines. Vespertini enim ad solares eclipses figurati, matutini autem ad lunares, ad id quod minus est ut plurimum disponunt; diametrantes autemvero, circa medium; matutini autem figurati ad solares eclipses aut vespertini ad lunares, ad id quod est maius.