PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 150v

Facsimile

Propria igitur morte morientur qui secundum predictum modum a vita discedunt, quando hi qui mortis acceperint dominatum in propria aut familiari idiotropia fuerint reperti, et nullus eorum qui morti nocere nocere possunt aut eam facere periculosam, super eos fuerit elevatus.

Violenta autem et insigni morte morientur, quando aut ambe maleficae locis interficientibus dominabuntur sive in eisdem locis constitutae sive in eorum quadrato vel diametro, aut quando earum altera vel ambe Solem aut Lunam vel utraque luminaria infecerint. Et mortis quidem iniquitas ab ipsarum maleficarum conventu proveniet, magnitudo autem a luminarium testificatione, qualitas vero a reliquarum stellarum aspectibus et a signis in quibus malefice fuerint collocatae.

Saturnus enim Solem preter factionem de quadrato aut diametro respiciens, in solidis quidem signis constitutus p ex turbarum compressione aut strangulationibus vel suffocationibus facit pereuntes, similiter autem operatur si in occidente fuerit positus et Luna ad eum deferatur; in feralibus autem locis aut signis a feris faciet interfici.