PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 136v

Facsimile

Species preterea futurae dignitatis ex idiotropia stellarum doryphoriam facientium contemplanda est; quoniam Saturnus quidem doryphorie habens dominatum ex multis possessionibus aut pecuniarum collectione potentatus facit, Iupiter autem aut Venus ex gratiis et honoribus seu muneribus et magnanimitatibus, Mars vero ex exercituum prefecturis et victoriis et terroribus subditorum, Mercurius ex prudentia et eruditione ac diligentia rerumque dispensatione.

⟨IV.3⟩ Cap. III. De actionis qualitate

Qui vero actionis habet dominatum duobus accipitur modis, a Sole videlicet et signo celum mediante. Considerare enim oportebit eum qui proximus post Solem ortum matutinum fecerit et eum qui fuerit in medio celi constitutus, presertim cum Lune applicationem obtinuerit. Et si eadem stella ea que dicta sunt ambo fuerit adepta, illa sola utendum est; similiter autem fiet quamvis alterisutrunque nulla habeat, eam que alterum habuerit capiemus.