PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 75r

Facsimile

universaliter quidem significativuum est utriusque complexionis et subcalidum. Particulariter autem partes eius precedentes atque ex precipue sunt ad Pleiades, terremotus faciunt et ventos ac nebulas, medie vero humefactive sunt et frigide, sequentes que sunt ad Hyades sunt ignae ac fulminose et fulguris effectrices que vero sunt ac boreales temperatae existunt, australes autem motrices sunt et instabiles. Geminorum dodecatemorium universaliter quidem temperiem efficit. Particulariter autem partes eius precedentes humide sunt et corruptrices, medie vero temperate, sequentes mixte ac instabiles. Boreales autem ventose sunt ac terremotus facientes, australes vero igneae et comburentes. Cancri dodecatemorium universaliter quidem serenum est et calidum. Particulariter autem partes eius precedentes et que sunt ad Presepe, estuosae sunt et terremotus facientes ac tenebrose, medie vero temperate sequentes autem ventosae; boreales item et australes ignee et comburentes. Leonis dodecatemorium universalem quidem estuosumcalorificum est et aestuosum, particulariter vero partes eius precedentes aestuosae et pestilentes sunt, mediae autem temperatae sequentes humide et corruptrices, boreales motrices et ignee australes vero humidae. ⟨…⟩ τῆς Παρθένου (from Παρθένος: Virgo) is left untranslated; Hübner p. 152, l. 964-965 Dodecatemorium universaliter quidem humidum est ac tonitrua efficiens. Particulariter veroautem partes eius precedentes calidiores sunt et corruptrices, medie vero temperatae sequentes autem aquose, boreales ventosae sunt, australes temperate. Libre dodecatemorium universaliter quidem versatile est ac mutabile. Particu