ut maxime fuerit possibile, assecutive simul et concise secundum naturalem coniecturam exponemus.
Loca quidem nos ambientis, perad quae singula humana accidentia contemplantur, quemadmodum tanquam signum in quod oportet iacula proiicere praesupponentes. Facultates autem effectrices stellarum que cum ipsis locis secundum praedominatum familiaritatem habent, tanquam iaculorum emissiones iuxta modum universaliorem adaptantes. Apotelesma quod ex plurium naturarum commixtione circa subiectam speciem colligitur, considerantis existimationi tanquam perito Sagittario relinquentes. Et primum de universalibus ex que ex per principium quod est secundum partum inspiciuntur sermonem faciemus †secundum† iuxta convenientem ordinis consequentiam, omnibus enim ea quae naturam habent, ut diximus, per hoc velit curiosius tractare, ad solas eas proprietates que ipsius concretionis sunt, proprietates etiam que per eandem specultationem in tempore proiectionis seminis videntur esse subiacentes.
⟨III.2⟩ Cap. II. De gradu horoscopante
Quoniam de prima ac precipua re, hoc est de gradu