PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum in Gebri Librum super Almagesti〉 (C.1.6)

Paris, BnF, lat. 7406 · 121v

Facsimile

〈II.2〉 2. Quantitatem maxime declinationis per instrumenti considerationem invenire ostenso prius qualiter ipsum instrumentum fieri oporteat.

Preparabo laminam eneam vel de alia materia quadrate figure et latera eius oportet esse planissima et tam spissa, ut super quodlibet eorum stare possit massa illa. Una quoque eius superficies erit planissima in qua super idem centrum duos signabo circulos. Unum tante latitudinis quante potest esse ut sit in quadrato inscriptus, alterum minorem, ita scilicet ut relinquatur extra eum coronula parve latitudinis. In qua signabo 360 gradus et illos dividam in minuta et illa in secunda et sic procedam quantum fieri potest. Deinde latitudinem interioris circuli cavabo et concavitatem illam planabo optime. Quo facto preparabo aliam rotundam laminam planissimam tam latam ut concavitatem impleat, tam spissam ut cum coronula in qua gradus signati sunt fiat in una superficie cum concavitati fuerit imposita. In huius autem interioris rote latitudine dyametrum ducam et in capitibus ipsius erigam duas parvulas et valde graciles pinnula eque altas et eque graciles et erigam eas perpendiculariter ita ut ducta linea per medium utriusque in longum utraque linea cadat in dyametrum. In utraque etiam parte dyametri ponam [ponam] duas pinnulas iacentes infixas stantibus. Quarum officium erit ut numerent revolutione rote interioris gradus in limbo signatos. Cum igitur apropinquabit solsticium estivale feram hanc massam ad lineam meridionalem et erigam eam super unum laterum ita ut directe applicetur superficies in qua eminent pinnule linee meridiane. Cum ergo Sol fuit in capite Cancri observabo meridiem et volvam et revolvam tam diu rotulam interiorem donec umbra pinnule superioris directe cadet super pinnule inferioris umbram et signabo tunc locum umbre in limbo per per] corr. ex pro P gradus distincto. Cumque in solsticio hyemali similiter ceciderit umbra notabo etiam tunc locum et sciam quod arcus qui erit inter hec duo puncta similis est arcui interiacenti punctum Cancri et punctum Capricorni. Intelligam enim centrum instrumenti esse centrum terre quia eorum distancia nihil est sensibile respectu capacitatis firmamenti.

Paratur etiam aliud instrumentum commodius sic. Accipe laterem vel aliquid aliud quadrate forme et plana optime unam eius superficiem et latera eius et sint tam spissa ut possit stare quadratum illud sine mutatione. Fixo igitur pede circini in uno recto angulo. Describe ad quantitatem lateris quartam circuli et eam distingue per gradus 90 et per minuta et quanto ulterius poteris. Postea fige duas parvas pinnulas et omnino equales, alteram in centro, alteram in fine semidyametri, et erige hanc massam super unum latus eius super lineam meridionalem ita ut superficies habens pinnulas respiciat orientem et sit pinnula centri superior et altera inferior. Suspenso autem in pinnulas perpendiculo considerabis an recte sit erectum instrumentum. Cum ergo Sole exeunte in puncto Cancri fuerit meridies vide ubi umbra pinne que est in centro tangat circulum et similiter ubi tangat Sole exeunte in puncto Capricorni et illud spacium quod interiacebit puncta scias esse pene et sine errore sensibili simile ei quod interiacet puncta Cancri et Capricorni per eandem rationem que iam dicta est. Nota autem quod per eadem considerationem diligens inquisitor poterit invenire distanciam cenith loci in quo fit consideratio ab equinoctiali. Secto enim per medium arcu interiacete duo loca umbrarum medietas erit arcus maxime declinationis. Vide ergo quod Ptholomeus secundum hanc considerationem invenit distanciam inter duos tropicos arcum habentem