PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum in Gebri Librum super Almagesti〉 (C.1.6)

Paris, BnF, lat. 7406 · 136r

Facsimile

autem erat contrarium quia oportet ut fuerit Luna in prima et secunda eclypsi in eodem puncto et in quodam quodam] followed by one word crossed out by the scribe: alia P eodem in tercia et quarta et illud est quod demonstrandum fuit. Et hoc, ut ait Geber, ponit Ptholomeus ab antiquis acceptum, sed demonstrationem eius facit Geber a Ptholomeo non positam.

Et propterea quod diversitas inter duos arcus quos abscindit Luna in duobus spaciis equalibus sive redit Luna ad locum suum primum est agregatio duarum diversitatum quas faciunt duo arcus HT et PQ. Oportet ut sint eclypses electe in inquisitione huius temporis revolubilis ipse eclypses in quibus loca Lune faciunt diversitatem plurimam inter motum medium et verum; et ista loca sunt duo puncta longitudinis longioris et propioris et eius quod apropinquat utrisque et quanto plus elongantur loca Lune in eclypsibus a duobus punctis longitudinis longioris et propioris tam plus longiora ab electione. Oportet ergo ut necessario devitetur quod locus Lune sit in eclypsi prima et in tercia in duobus transitibus mediis aut prope eos utrosque secundum contrarium eius quod dixit Ptholomeus. Nam si Luna fuerit in eclypsi prima super punctum M quod est propinquum puncto D quod est transitus medius, tunc propterea quod motus Lune in eo quod apropinquat puncto D est motus unus qui plurimum non alteratur. Possibile est ut sit in eclypsi secunda super punctum N et nos estimamus quod in duabus eclypsibus super punctum unum et possibile est iterum ut sit in eclypsi tercia supra punctum P cuius longitudo a puncto B est sicut longitudo puncti N a puncto D et nos estimamus quod in duabus eclypsibus sit in puncto uno. Oportet ergo propter illud ut sit diversitas quam facit arcus MN equalis diversitati quam facit arcus PQ et sunt ambe generis unius, scilicet quod ambe faciant simul in motu uno additionem aut diminutionem. Sequitur ergo ex hoc quod Luna secuit iam in orbe signorum post revolutiones integras in duobus spaciis equalibus duos arcus equales et non rediit in orbe revolutionis sue; et illud sequitur, si fuerit locus Lune in eclypsi prima punctum transitus medii ipsum et in quarta punctum transitus medii alterius et in unaquaque duarum, scilicet secunde et tercie, unum duorum punctorum N et P aut Q et M ita ut secet in orbe revolutionis sue duos arcus equales et elongationis equalis a longitudine propiore; et hoc est una trium positionum a quibus monuit cavendum et a quibus precepit esse abstinendum et nos invenimus ipsum posuisse hoc de locis electis Lune in istis considerationibus et illud est quod dixit in secundo capitulo tractatus quarti cuius narratio est hec. Non non] sup. lin. P oportet ergo ut sit in spaciis que amministrantur aliquid aliud] horum accidentium ut estimemus in ea quod sint in veritate comprehendentia tempus reditionis diversitatis immo non oportet i. m. P nisi ut eligamus ex eis quorum dispositio sit contraria dispositionibus horum, scilicet spacia in quibus proprie sit possibile ut appareat diversitas cum non continent reditiones integras de reditionibus diversitatis nec non sufficiat ut sint principia eius a cursibus diversis tantum, immo a cursibus magne diversitatis, aut in quantitate aut potentia. In quantitate quidem, sicut si incipiat in uno duorum spaciorum a minore cursu et non perveniat ad maiorem cursum et incipiat in spacio alio a maiore cursu et non perveniat ad minorem cursum, istis enim modis erit superfluitas additionis in longitudine longiore ultima superfluitas et illud est quoniam non possunt esse diversitatis reditiones integre et proprie. Quando in diversitate una consequitur quarta una aut tres quarte est superfluitas que est propter diversitatem tunc due superfluitates per quas sunt duo spacia fere non equalia. In potentia vero, sicut si incipiat in unoquoque duorum spaciorum a cursu medio, verumtamen principium non sit ab eodem medio, immo sit in uno amborum a cursu ubi est additio et sit in altero a cursu ubi est diminutio. Nam secundum hunc modum etiam proprie diversitates longitudinis diversificantur ad invicem ultima diversitate preter preter] corr. ex propter P quod diversitas iam