12 partes 11 minuta 36 secunda 41 tercia 20 quarta et 17 quinta; et iterum cum multiplicantur reditiones diversitatis quas comprehendit illud tempus revolubile per partes circuli unius et dividuntur agregatum per numerum dierum illius temporis revolubilis egreditur quod abscindit Luna in die uno de orbe revolutionis sue et illud est 13 partes 3 minuta 53 secunda 56 tercia 29 quarta 38 quinta et 30 sexta fere.
Motum autem Lune in latitudine comprehenderunt antiqui ita quod quesierunt spacium inter duas eclypses lunares in quibus fuit quantitas eclypsata de dyametro Lune eadem et Luna in utrisque in eodem puncto orbis revolutionis sue et fuit eclypsatum de superficie Lune in parte una a septentrione vel a meridie et aput unum et eundem nodum. Nam per agregationem harum conditionum sequitur necessario ut sit longitudo Lune in prima duarum eclypsium eius a nodo equalis longitudini eius in secunda ab illo eodem nodo in illa eadem parte. Illud ergo spacium continet revolutiones completas Lune in latitudine et centri orbis revolutionis eius in orbe declivi. Dixit ergo quod Abrachys invenit has duas eclypses secundum has conditiones et invenit tempus inter eas continere 5458 menses et de revolutionibus latitudinis 5923 revolutiones. Cum ergo dividitur illud spacium per numerum reditionum latitudinis egreditur tempus reditionis unius et condividitur per illum numerum numerus partium circuli unius et est 360 partes; egreditur quod abscindit Luna per motum suum medium in die uno et est 13 partes 13 minuta 45 secunda 39 tercia 40 quarta 17 quinta 19 sexta. Per hanc ergo viam comprehenderunt antiqui motus Lune in longitudine et diversitate et latitudine. Ptholomeus quidem, propterea quod iam antecessit eum Abrachis et iam comprehenderat motus Lune secundum hos modos et scripserat eos, intendit rectificare eos et experiri per hanc viam quam narro et illud est quoniam ipse vidit quod si in istis motibus scriptis propter considerationes est apropinquatio tunc cum assumetur ex ea quantitati alicui parvi temporis, erit apropinquatio in illa quantitate temporis parva. Cum ergo extrahitur propter assumptum ex ea motus quantitati alicui temporis magni et dividitur illa apropinquatio parva que est propter considerationes per numerum revolutionum illius temporis magni tunc est partitio revolutionis unius de illa apropinquatione insensiblis omnino et erunt motus comprehensi hac via certiores qui esse possunt et fecit currere illud secundum semitam indagationis subtilis.