PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum in Gebri Librum super Almagesti〉 (C.1.6)

Paris, BnF, lat. 7406 · 136v

Facsimile

reversa sit; et cum in diversitate una consequitur quarta iterum et 3 quarte est superfluitas que est propter diversitatem due superfluitates et quando est illud quod consequitur ipsam medietas circuli est superfluitas 4; et propter illud etiam invenimus Abrachis estimasse quod ipse solicitus fuit cum ultimatione solicitudinis que est possibilis in eligendo spacia quibus utuntur in hac inquisitione. Usus est ergo superfluitate in Luna secundum quod inicium unius duorum spaciorum sit a maiore cursu et non perveniat ad cursum minorem et principium spacii alterius sit a minore cursu et eius perventio non sit aput maiorem cursum. Hec est ergo narratio sermonis Ptholomei. Ipse autem posuit de eclypsibus electis in inquisitione huius temporis revolubilis eclypses in quibus fuit Luna in uno duorum spaciorum in uno duorum transituum mediorum et fuit in spacio secundo in transitu medio altero; et ille nuper ostenderat quod illud valde longinquum est ab electione et quod est una trium positionum a quibus cavere monet in inquisitione horum spaciorum et precipit abstinere ab eis. Iam ergo elegit et non percepit quod iam ab eo cavere monuerat. Sermo vero eius. Hec est via qua incessit ille qui fuit in inventione harum rerum et possibile est tibi ut scias quod quod] followed by one word crossed out by the scribe: est P hec via non est facilis incessus neque proxime acceptionis. Immo est neccessaria in ea consideratio vehemens et comprehensio eius exquisita est quod narrabo et quod continuatur cum hoc est sermo non comprehensus et illud est quoniam non oportet ut huiusmodi dicat sermonem, nisi si ipse iam veniat cum via alia faciliore hac, et non sit necessarium in ea illud quod in hac via necessarium est de pertransitione, id est cum non ex toto inveniatur [inveniatur] res, ut ipsa est, et cum hoc non indigeat via qua venerunt antiqui. Sed non fuit ei possibile de illo. Immo non venit nisi cum via qua verificavit et nunciavit super superfluitatem intrantem per considerationes quibus usi sunt antiqui in inveniendo hoc temporis revolubile et non fuit ei possibile illud nisi ita ut uteretur in eo quantitatibus motuum quas invenerant antiqui per hoc tempus revolubile. Totum ergo cum quo venit non est fabricatum nisi secundum hoc tempus revolubile quod invenerunt antiqui cum hac via. Sermo autem eius. Ponamus itaque in primis quod tempora spaciorum inveniantur equalia secundum certitudinem. Dico in primis quod non confert illud, nisi superfluitas que est per diversitatem Solis aut penitus non sit in uno quoque duorum spaciorum aut si una et eadem, et quod continuatur cum eo est sermo vanus, et est illud quoniam illud est quod conditionat in spaciis quesitis ut sint equalia et Luna in eis abscindat de orbe signorum arcus equales; et cum illud fuerit ita et Sol sit in medio temporum omnis eclypsis oppositus secundum veritatem Lune oportet ut Sol iam iterum secuerit in illis duobus spaciis equalibus de orbe signorum duos arcus equales; et illud non fit nisi ita ut non sit ei diversitas penitus aut ut sit diversitas una; et illud fit ita ut sit secundum unam positionum 4 quas dixit. Ponit ergo quod sequitur apposito absolute et est res manifesta per se et similiter quod dixit post hec ex eo quod sequitur ut caveatur a locis Lune in orbe revolutionis sive in eclypsibus visis in inquisitione horum spaciorum et sunt loca in quibus possibile est ut abscindat de orbe signorum in temporibus equalibus arcus equales et non redeat in diversitate sua; et illud est ita ut Luna in eclypsi prima incipiat a longitudine longiori orbis revolutionis et perveniat in eclypsi secunda ad longitudinem propiorem et in tercia incipiat a longitudine propiore et in quarta perveniat ad longitudinem longiorem aut ut abscindat in uno quoque