PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum in Gebri Librum super Almagesti〉 (C.1.6)

Paris, BnF, lat. 7406 · 123r

Facsimile

est sicut proportio linee EG ad lineam GT. Sed nota est EZ quia ipsa est sinus DQ note altitudinis. Nota etiam est DZ quia est sinus AD supplementi altitudinis et nota est EG quia ipsa est gnomon. Ergo nota est GT umbra. Quod si nota est umbra GT, facile est iuxta hunc modum scire altitudinem GQ, si sit querenda. Si autem posiveris D punctum esse minime altitudinis Solis in meridie, utpote in capite Capricorni, et punctum H esse maximam [esse] altitudinem Solis, ut in puncto Cancri, erit medietas arcus DH maxima declinatio que poterit per hanc viam nota fieri.

〈II.10〉 10. Sub equinoctiali omnes dies sunt equales noctibus suis et sibi invicem invicem] preceded by one word crossed out by the scribe: in P et omnes stelle ortum habent et occasum et umbre meridiane quandoque ad meridiem, quandoque ad septentrionem, quandoque nusquam declinant.

〈II.11〉 11. Sub omni linea equidistante equinoctiali bis tantum dies fit equalis nocti in anno et dies estivi prolixiores hybernis. Noctes vero breviores et quantomagis disceditur ab equinoctiali tanto dies estivi fiunt productiores. Hyberni vero correptiores et quedam stelle apparentes semper quedam numquam et distancia cenith ab equinoctiali equalis est altitudini poli.

〈II.12〉 12. Sub omni linea cuius distancia ab equinoctiali minor est maxima declinatione Solis umbre meridiane quandoque ad meridiem declinant et bis in anno declinatione carent.

〈II.13〉 13. Sub omni linea cuius discessus ab equinoctiali est ut maxima declinatio Solis umbra semel in anno caret declinatione et umbra meridiana numquam declinat ad meridiem.

〈II.14〉 14. Sub linea cuius discessio ab equinoctiali est equalis remotioni polorum zodiaci ab equinoctiali umbra in aliquo die ad omnem partem orizontis circumgiratur et fit spacium 24 horarum dies sine nocte et ex opposito nox sine die; et quanto ab hac linea magis disceditur ad polum tanto maius tempus est dies sine nocte et ex opposito nox sine die.

〈II.15〉 15. Sub polo medietas celi apparet semper et medietas semper est occulta et anni spacium dies una cum nocte sua.

Hec omnia speram tenenti plana sunt nec opus est hic figura vel diffusa demonstratione.

〈II.16〉 16. In spera declivi sive obliqua quilibet duo arcus equales et equaliter distantes a puncto equinoctii equales habent elevationes.

Hoc non dicitur de spera obliqua quia de recta sit falsum, sed quia est ibi manifeste verum. Sit autem circulus meridiei ABG, equinoctialis sit BED, orizontis obliqui circulus sit AEG. Sit autem prenominate figure tam punctum T quam punctum Z punctum vernale et sint TK et ZB duo arcus zodiaci equales hinc inde sumpti a puncto vernali. Horum elevationes in declivi spera sint ET et EZ arcus equinoctialis. Hos dico esse equales. Sit enim polus articus L a quo super punctum K eat arcus circuli magni qui sit LKN. Item polus australis sit punctum M a quo curvetur pars circuli magni que sit MHP super punctum H. Sunt igitur declinationes TK et ZH arcuum arcus HP et KN et sunt equales quod sequitur ex posito et propter idem arcus orizontis qui sunt EK et EH sunt equales. Vide nunc triangulum EKN ex arcubus magnorum in quo angulus N rectus est. Ergo ex 15a precedentis sinus complementi lateris EK subtensi recto ad