suis propter diversitatem Solis non sit nisi in istis duabus divisionibus orbis signorum et est summa eius in duabus medietatibus anni circiter cum partes et medietatem partis, propterea quod una earum addit super medietatem circuli 4 partes et 3 quartas partis et secunda minuit a medietate circuli quantum sunt ille eedem partes. Plurimum vero diversitatis vel superfluitatis que est inter partes orbis signorum et elevationes earum in circulo meridiei est in duobus signis que sequitur unum duorum punctorum duarum equalitatum et in duobus signis que sequitur unum duorum punctorum duarum conversionum; et pervenit illud circiter 4 partes et medietatem partis et preparatur comprehensio eius per illud quod premisimus in tractatu primo huius libri. Est igitur superfluitas inter ea cum quibus elevantur et elevationes 9 partes. Ergo divisio orbis signorum pertinens additioni est illa in qua agregantur iste due superfluitates, scilicet superfluitas que est propter diversitatem Solis et alia que est propter diversitatem elevationum in circulo meridiei addite simul, et est divisio que est a principio Scorpionis usque ad medium Aquarii et divisio proportionata diminutioni est divisio in qua agregantur ille due superfluitates diminute simul et est residuum circuli, scilicet quod est a medio Aquarii usque ad finem Libre estque illius summa propter diversitatem quidem Solis tria tempora et due tercie temporis et propter diversitatem elevationum 4 tempora et due tercie temporis donec sit agregatum ex duabus superfluitatibus simul 8 tempora et tercia temporis et illud est quasi medietas hore et 18a pars hore. Hec quidem quantitas, si negligatur in Sole et in aliis stellis, non ingreditur ex ea de errore quantitas sensata. In Luna autem propter velocitatem motus eius est illud quod provenit inde circiter 3 quartas partis et illud est quod ipsa abscindit in hora una et nona parte hore predictis. Cum ergo voluerimus reducere dies diversos ad dies equales sciemus cursum Solis medium et verum in illo tempore posito et sciemus elevationes cursus veri in spera recta et accipiemus superfluitatem inter illas elevationes et cursum medium et illius superfluitatis quecumque fuerit accipiemus partem 15am; et si elevationes fuerint plus cursu medio, addemus illud super dies positos, et si fuerint minus, minuemus illud de diebus positis, et quod fuerit post additionem vel diminutionem dies equales erunt et per conversionem illius reducuntur dies equales ad dies diversos et illud voluimus declarare.
Explicit tercius liber Geber.
Incipit liber quartus eiusdem.
〈IV〉
〈IV.1〉 1. Verus Lune locus per lunarem eclypsim quam per solarem rectius inquiritur et verius deprehenditur.
Veritas huius propositionis in hoc nititur quod dyameter terre est quantitatis sensibilis respectu dyametri Lune et accidit propter hoc quiddam, ut ait Thebith, quod vocatur alburathisiesy. Hoc est diversitas aspectus que quidem omnibus stellis accidit. Sed in aliis ea non curata non erratur sensibiliter. In Luna vero curanda est propter minorem eius a terra distanciam. Est autem diversitas aspectus distancia veri loci et loci apparentis. Hec autem tanto est maior, ut patet, quanto res videnda oculo est propinquior. Non ergo vere accipitur locus Lune per visum. Sed in ecly〈p〉si Solis per visum accipitur quod inde patet quia hominibus diversorum locorum diverse quantitatis videtur eclypsis Solis. Non igitur per eclypsim Solis recte accipitur