PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 323

Facsimile

postquam Sol fuerit in Leone, vel Libra, vel Scorpione, vel Sagittario. Et quia Leonem Aquarius respicit de opposito, ideo natus septimestris cum difficultate vivere potest, vivit tamen. Si vero post Solem in Scorpione erit in quadrato sui loci prioris et ita natus decimo mense etiam poterit vivere, sed aliqua cum difficultate. Si vero Sol sit post Sagittarium respiciet locum de sextili et nascetur undecimo mense, ideo poterit vivere, sed cum difficultate quia radius sextilis est debilis. Verum si nascatur Sole Libram inspirante, nascetur validus quo ad rationem signorum, et nascetur in nono mense, quia Libra respicit Aquarium trigono radio. Si vero nascatur dum Sol est in Virgine, nascetur octavo mense, cum igitur Virgo non respiciat Aquarium non poterit natus eo mense vivere. Contingit tamen aliquos vivere natos in octavo mense, quando Sol fuerit a principio in Piscibus, vel Virgine, vel Geminis, vel Sagittario hora generationis, deinde tempore nativitatis sit in octavo signo quod respicit aut imperat, vel obedit iuxta numerum graduum. Exemplum, aliquis nascitur cum Sol est in vigesima parte Librae, dico quod oportuit, si generatus fuit dum Sol erat in Piscibus, quod esset in undecima parte Piscium, quia undecima pars Piscium intuetur vigesimam Librae. Breviter igitur concludendo in aspicientibus signis intelligitur, quod transierit Sol talem aspectum et durat per unum mensem post. Exemplum, si Sol sit in vigesima parte Capricorni, septimus mensis incipit dum Sol est in vigesima parte Cancri, et durat donec Sol pervenerit ad vigesimam partem Leonis, a vigesima parte Leonis, usque ad vigesimam Virginis est octavus mensis, in quo non potest nasci quod vivat, quia nullus est aspectus, qui praecesserit per triginta gradus nisi contingat quod duo illi gradus se intueantur quemadmodum in exemplo iam dato. Cum vero Sol fuerit in vigesima parte Virginis, incipiet nonus mensis quia iam pervenit ad trigonum suum, et durat usque quo Sol perveniat ad vigesimam partem Librae, tunc vero pervenit ad quadratum suum, et ita incipit decimus mensis et eodem modo de undecimo qui finitur cum Sol est in vigesima parte Sagitarii. Et quia vigesima pars Sagittarii non aspicit vigesimam Capricorni, non poterit nasci infans duodecimo mense, ut vivat, nisi in una sola die, quando Sol esset in signo et gradu aspiciente. Veluti hora geniturae in undecimo gradu Capricorni, hora nativitatis in vigesimo Sagittarii. Vivacissimi igitur secundum hanc rationem sunt nati nono mense, inde decimo, inde undecimo, inde septimo, minime nati octavo et etiam longe minus duodecimo. Quae ratio astronomica cum concordet experimento manifestum est quod est vera. Secunda concordia est a Luna et est Hermetis, ut etiam recitat Haly hic in commento ex qua patet quod etiam iudicio Haly Centiloquium sit Hermetis et non Ptolemaei, et si postmodum, illud exponendo Haly mutaverit sententiam. Dicit ergo Hermes, Luna tempore nativitatis est in signo quod ascendebat tempore generationis et ascendens tempore nativitatis, est idem signum vel eius oppositum in quo Luna erat tempore generationis. Dixit Haly se hoc frequentius expertum esse, verum licet non semper, sed animadverte quod Haly aliter interpretatur verba Hermetis, quia habuit falsam conversionem. Tertia concordia est nostra, et est quod sufficit post Solis concordiam, ut Luna vel aliquis alius planeta dominus coniunctionis, vel oppositionis praecedentis generationem perficiat circuitum, vel commutetur cum altero luminarium, vel per directionem perveniat ad locum luminaris, vel quod frequenter contingit quod Mars perveniat ad locum oppositum, in quo erat in genitura, quia Mars proprie significat partum, quia partus fit cum maximo dolore et acerbissimo, et multa effusione sanguinis, et periculo mortis matris, quae omnia sunt opera Martis. Et tales partus plerunque sunt laboriosi, sicut quando ego natus fui. Quod si vel iam dies partus sit constituta, scilicet conversionis foetus in utero, quod cum generatione convenit, consurget quar-