affectus ipsorum prout sunt in motu et inter se. Unde notandum primo quod apud Ptolemaeum non proprie dicuntur planetae coniuncti esse vel in radiis, propter duas causas, prima quia corpora eorum parva sunt et semper sunt in motu. Ideo non possunt figi, nec dici coniuncti, vel in aspectu vere. Secunda causa quae validior est, est quoniam, tantum est discrimen inter applicationem et defluxum, ut sub uno nomine non mereantur comparari, propterea distinxit illas. Comparantur autem trifariam, aut ratione roboris, velut Ptolemaeus in tertio libro dum applicationem defluxui comporat. Nam applicatio validior est longe defluxu. Defluxum voco quotiens planeta levior est in pluribus partibus et recedit ab altero, veluti in prima genitura Mercurius dicitur a Sole defluere et Luna per quadratum ab eodem et similiter Luna ab ipso Iove per trinum. Sufficit autem quod levior, si non sit in pluribus partibus ut saltem sit uno minuto vel pluribus recedens. Velut in dicta genitura Sol est in vigesimaoctava parte et sex minutis Librae, et Luna in vigintiocto partibus et minutis quadraginta quatuor Capricorni, Luna dicitur recedere ab ipso Sole. Et similiter in tertia figura Luna dicitur applicare quadrato Saturni, et quadrato Martis etiam, et Mars ipse dicitur applicare per corpus ipsi Iovi. Et ideo plus boni pollicetur Mars ex Iove, quam mali ex Saturno, quanquam a Iove longe distet plus quam a Saturno, quia Iovi applicat a Saturno autem recedit. Secundum discrimen est in qualitate significatorum, de quibus apud Firmicum multa tractantur et nos omnia quae utilia erant ex illo traduximus in nostros decem libros De astrorum iudiciis. Secundo considerandum est non oportere esse longum intervallum, hoc autem quale sit in Iove et Venere, declaratur infra in tertio libro, iuxta hoc etiam in aliis planetis decernuntur prout a latere vides. Cum igitur planeta cui applicatur, vel a quo fit defluxus vel separatio non plus disteterit ab eo qui se applicat aut separat, tunc dicetur applicatio separatiove, sicut partes illae de planeta cui fit applicatio vel a quo fit defluxio intelligantur, non de eo qui defluit aut applicat. Qui quanto tamen ex paucioribus partibus fuerit et propinquior, eo validior erit.
Applicationes et defluxus |
||
Saturni
Iovis
Martis
Solis
Veneris
Mercurii
Lunae |
Partes
Partes
Partes
Partes
Partes
Partes
Partes |
10
12
7 min. 30
17
8
7
12 min. 30 |
Adeo ut iure cum corpora ferme iunguntur validissima sit applicatio. Illud quoque animadvertendum est diligentissime quod defluxuum et applicationum quatuor funt genera, primum in applicatione dicitur simplex, quotiens uterque planeta est directus et est levior in paucioribus partibus tardiore seu ponderosiore, velut in tertia genitura Mars applicat Iovi et Mercurius Soli. Si vero uterque sit directus et levior sit in pluribus partibus dicetur separatio simplex velut in prima genitura Luna dicitur separari a Sole simpliciter. Secundum genus applicationis dicitur mutuum, et est cum duo planetae unus motu directo, qui est anterior, et alter motu retrogrado sibi invicem occurrunt. Velut in octava genitura Venus est directa in partibus viginti tribus et minutis tribus Librae, et Mercurius est retrogradus in partibus viginti tribus et minutis septem eiusdem signi, ideo sibi invicem occurrunt, et significat affectus duplicatos qui per illam applicationem fieri solent. Eodem modo est defluxus mutuus cum planeta qui est in pluribus partibus est directus et qui est in paucioribus retrogradus, et significat frustrationem significatorum. Velut in eadem genitura Venus directa defluit a Saturno retrogrado trigona radiatione et ita significata illa alchimiae et necromantiae quibus delectari portenderet si non ita deflueret, irrita omnino evadunt, ut nunquam