rientem propter subsolanum. Horum etiam alii seriem consequentiamque singilatim ut diximus secuti sunt. Alii totius circuli in quadrantes divisionem, loca quidem ab horoscopo usque ad M. C. hisque opposita, ab occidua plaga usque ad I. M. matutina et masculina nominantes, vespertina vero et foeminina quae sunt in reliquis binis quadrantibus.
〈Commentarius〉
Nunc ponit opiniones aliorum distinguentium signa masculina a foemininis et matutina, a vespertinis ratione ascendentis, sic ut primum signum quod ascendit sit masculinum et matutinum subsolanum enim est, id est, orientale veluti Virgo ascendat, erit Virgo signum matutinum et masculinum, Libra erit foemininum et vespertinum, Scorpio rursus masculinum et matutinum, et ita de aliis alternatim. Alii vero dixerunt signa contenta ab ascendente ad medium coeli et ab occidente ad imum coeli esse matutina et masculina, in aliis vero duabus quartis foeminina et vespertina. Alii vero tropicorum initium sumpserunt a Lunae circulo, hoc bifariam potest intelligi, vel de loco, ita ut signum in quo Luna est sit signum tropicum propter velocitatem conversionis Lunae, veluti Luna est mihi in Piscibus, Pisces erunt loco signi tropici australis, inde quartum ab illo quod est Gemini signum aequinoctium vernum et ita de aliis, vel de loco ventris Draconis quia dicit σεληνιακοῦ κύκλου non σεληνιακοῦ τόπου, id est, si cuipiam Caput Draconis, sit in quinto gradu Geminorum ibi erit punctus aequinoctii vernalis et quintus Virginis erit tropicus aestivus, quia tunc Luna incipit recedere versus astrum et quia est velox motu faciet aequinoctia et solstitia. Non laboro in distinguendo quae sit verior opinio quia utrunque reiicit Ptolemaeus. Quare autem reiicienda sit manifestum est tum haec, tum etiam opinio de ascendente quia idem esset masculinum et foemininum, utpote si Luna sit in Piscibus vel Caput Draconis in Tauro, Pisces et Taurus erunt masculina, et iam erant foeminina ex naturali ratione, igitur erunt masculina simul et foeminina. Nec obstat quod dicas posse esse masculina respectu unius et foeminina respectu alterius, velut dictum est, de quartis coeli, quae simul habent contrarias qualitates, velut quarta quae est ab oriente usque ad meridiem, est vernalis calida et humida, sanguinea puerilis, et alio modo est sicca et quae est inter occidentem et imum coeli est autumnalis frigida et sicca, melancholica, ex alia tamen ratione est humida ut dicebat Ptolemaeus. Sed hic non licet ponere signum idem sub contrariis qualitatibus secundum naturam, nisi assignemus opera diversa, non licet autem assignare opera diversa masculini a masculino, nec foeminini a foeminino. Quod si dicas quod quartae coeli possunt esse matutinae vel vespertinae, dico quod illud iam declaratum est superius. Alia ratio est quia non decet sexum mutari in signis et tropica, et aequinoctialia propter tam levem causam, quia sexus est res naturalis, et similiter affectus illi sunt valde potentes, ut non possint per motum Lunae et multo minus per ascensionem coeli in motu diurno toties mutari. Quod si dicas? nonne poterit quarta orientalis gratia exempli, esse masculina et signa in ea erunt masculina? Respondeo quod antecedens primo non conceditur a Ptolemaeo et dato quod concederetur non sequitur, quod masculinum signum convertatur in foemininum, sed signum retinebit suam vim, et locus contrariam, non secus ac si Mars esset in Tauro, non enim fit foemininus, sed effoeminatur et gaudet tanquam nocturnus in nocturno. Ita loca possunt augere, minuere, imo etiam vincere, sed non immutare naturam contentorum in ipsis locis. Quod autem horum opinionem non approbet praeter id quod absurda sit, et quod nullibi illius meminerit phrasis ipsa Graeca edocet, inquit enim χρώνται ἢ τινος τῇ τάξει τῶν ἀρρενικῶν, quam effica-