PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 424

Facsimile

etiam in locis divitias significantibus eas praestat per varios casus, atque successus.

Quae autem sunt loca huiusmodi, non facile est diiudicare, seu unus sit, seu plures, et si unus quis sit, afferamus autem exempla ingentis fortunae nostri temporis Alexandrum primo Medicen, qui ex privato statu Florentiae patriae suae dominium obtinuit, inde eo occiso anno 25. cum Luna ad quadratum Martis in coeli medio, et potentis, Solisque oppositum in septimo loco pervenisset, sed hoc extra eam. Alter aliquanto maior successit duabus Italiae regionibus principalibus subiectis Florentiae et Senonum qui iamdiu regnat cum neutri, neque arma, neque legitima successio affuerit, sed fortunae quaedam et paucorum civium favore. Ptolemaeus ergo existimavit mobilis rei et illustris, ac post vitam primae illustre, ac notabile debere esse principium mutabileque, quare hoc munus sorti delegavit. Hanc sic statuit, ut quemadmodum ante Solem defertur ascendens, quod etsi non constituit, sed regio potius illuminat, et illustrat ita Luna, quasi reflexo radio locum sibi antecedentem sub aequali distantia praefinit. Finge ergo Solem, ac Lunam in signifero non moveri, sed solo motu ab ortu in occasum, et nunc esse in oriente ambos, ferrique ad