〈IV.8〉 Caput VIII
Textus LVII: De servis
De servis et eorum erga dominos animo benevolo aut malevolo ex signo mali genii iudicandi modum accipimus et ex iis qui locum hunc signiferi intuentur, tam secundum genituram ipsam quam secundum accessus aut oppositiones, maxime ut gubernatores huius partis signiferi convenienter praecipuis geniturae locis aut repugnanter configurati fuerint.
〈Commentarius〉
Haec est quarta domus pars servi. Nil autem refert, seu servos, seu famulos dicas, hoc enim discrimen a legis instituto pendet. Utrorumque autem quod ad astra pertinet ratio eadem est. Servi enim olim in dominorum potestate erant, nunc famulis utimur quibus libera est conditio et solam operam servam praestant. Par autem erat horum naturam ex mali genii loco accipi. Cum enim principales partes domus sint dominus, uxor, filii, servi, et res ipsa, dominum significat horoscopus, et illius existimationem Sol. Luna uxorem, 10. et 11. filios, sors rem seu opes, reliquum est igitur ut servos 12. significet. Nam Ptolemaeus accipit quicquid est a coeli medio, usque ad horoscopi finem pro coeli parte validiore, quod in his planetae non secus quam Sol dum ad nos accedit ascendant nostri habita ratione. Sunt igitur domus quatuor 10. 11.12. 1. et praeter has Solem, Lunam et sortem. Itaque principalia loca sunt septem. Par autem erat locum servorum praeponi loco amicorum et ita fert rerum conditio. Sed quia servi sunt ignobilissimi, secutus existimationem communem, primum de amicis egit antequam de servis. Hoc vero vult ut per praecedens caput etiam servorum conditionem intelligamus. Et per ea quae ibi dicta sunt cognoscamus de servis, qui nobis erunt diuturni, aut temporales, itaque sententia textus haec est.
Servorum conditio et erga dominos affectus habetur ex duodecimae domus signo, aut signis et locis, qui hunc aspiciunt, praecipue vero sexto, inde octavo atque secundo tam secundum ipsam genituram, id est, planetas ibi hora nativitatis constitutos, quam etiam planetas, qui haec loca ingrediuntur. Utpote si Mars ingrediatur signum sextae domus, habebit eo tempore servum infidum et malum. Si Iuppiter signum duodecimae, habebit servum, aut famulum fidelem, bonum et frugi. Si Venus, gratum amabilem et iucundum. Et si gubernatores huius duodecimi loci fuerint in praecipuis locis geniturae, servi domino imperabunt. Si in deiectis, negligentur ab illo. Si in septimo loco, aut in opposito domini horoscopi, ipsi adversabuntur. Si in opposito Solis detrahent existimationi eius, et ita de aliis.
Cum vero principum servi etiam amicorum loco habeantur, et quorum loci principales convenientes, ut sortis, vel Solis, vel horoscopi elevantur super alium hi dominantur amico, vel signum subsequens, necesse est inter tot servos, et amicos principis unum inveniri cuius nutu omnia agantur. Et ita quilibet princeps unius ex familiaribus consilio agitur. Is ut fuerit prudens, aut foelix, aut contrario modo fortunam principis circumagit. Et quia haec fortuna plerunque ex fixis stellis pendet, ideo tales plerunque sunt ambitiosi, immoderati et malorum morum. Quibus si erraticae non subscribant pravus plerunque exitus succedit. Illud etiam observavi eos, qui Libram habebant in ascen-