us naturae Saturni assimilabitur. Stationes autem planerarum maxime ostendunt eorum vires et recte observavit Io. Vernerus Noricus, vir veridicus. Saturnus enim frigiditatem facit Mars calorem Iuppiter temperamentum et serenitatem Venus pluvias. Cumque Luna ad ascendens novilunii aut plenilunii pervenerit plerunque mutatur aer iuxta decretum novilunii, vel plenilunii, similiter cum ascendens directione pervenerit ad planetam loci novilunii, vel plenilunii dominum dando par. 13. min 11. pro unoquoque die. Ingressus etiam planetarum in signa sui casus tempora mutant. Coitus quoque plurium et maxime cum fixis similis, aut contrariae naturae tempore mutat. Et maxime cum Luna ad illos pervenerit corpore vel aspectu. Cumque tales coitus in plenilunia, aut novilunia incidunt erunt autem validiores. Minus firmum est quod tamen saepius observatum, verum invenit Venerem, et Martem, et Solem cum partem. Cardinis occidentalis hora aequinoctii ingrediuntur, maximas aeris mutationes afferre pro suae naturae qualitate. Lunam quoque idem facere quoties planetae occurrit occiduum aequinoctii cardinem peragranti.
Nunc vero revertor ad propositum, et dico quod hoc est illud quod dixit Ptolemaeus superius quod erat relinquendum gnavitati astrologi, oportet enim talia diligenter considerare. Animadvertendum etiam quod reditus Solis ad eandem stellam fixam singulo anno ferme faceret annum integrum trecentorum sexagintaquinque dierum et sex horarum. Veluti nunc ad primam stellam quae est in lino Piscium, faceret semper aequinoctium vernum, quia annus ferme tantum retroactus est, quantum stellae fixae processerunt.
〈II.10〉 Caput X
Textus LV: De novilunio
Demonstarata iam ratione universalis considerationis regionum ac urbium, sequitur quaedam subtilior exquisitio; eorum inquam quae singulis anni temporibus eventura sint, cuius tractatio quandam desiderat de novilunio, ut vocatur anni disputationem.
〈Commentarius〉
Cum declarasset omnia illa quae pertinebant ad res generales, quae sunt quasi praeter naturam in praesenti capite, aggreditur secundam partem principalem, quae est de propriis qualitatibus uniuscuiusque partis anni. Quam tractationem procedente subtiliorem appellat, quoniam ut diximus, mutatio temporum ex ventis contigit, ventorum ratio, causa, origo, accidentia, qualitates tam obstrusae sunt, tam variae, mutabiles incertae, ut Aristoteles alioquin maximus naturae indagator, nihil aliud proferre ausus sit, quam quod ventus sit exhalatio calida et sicca. Quod an plane omnino verum sit, merito quisque possit dubitare, quod vero sequitur ex hoc arduum atque difficillimum est, quod Gallaratae pluit atque Cardani media via serenum est, cum tamen vix mille passibus distent haec duo oppida. Quae nam igitur erit ars aut coniectura tam subtilis, qua discrimen hoc et causas illius in tam parvo spatio, quod vicem puncti gerit, seu ad coeli ambitum visibilem, seu ad terrae superficiem conferatur assequi possit? Torsit me diu hoc argumentum atque ut existimo Ptolemaeum, etiam, propter quod coactus fuerit illa verba addere sequitur quaedam subtilior exquisitio nec ullum maius argumentum astrologo obiici posse, dubium non est. Sed si medicina ea re inomata curare non possit, non propter id ars contennenda est. Nulla enim ars quantumcunque egregia, omnia complecti potest