bet et mutationes suis temporibus legum ac morum quae omnia congruunt cum illius ac reliquarum stellarum singularum commistione. In primis ventos turbulentos, vehementes, instabiles, siccitatem aeris et mobilitates commovet cum de vicinitate Solis, tum celeritate cursus sui, itaque et tonitrua flammantiaque fulmina immittit dissipatque ac concutit terram, fulgura ciet. Unde et interdum pernitiosus est aptis usibus vitae, animantibus et frugibus, flumina occidens siccat, explet oriens.
〈Commentarius〉
Quae hic traduntur adeo clara sunt ut sufficiat admonere lectorem ordinis ipsius qui bifariam constat. Primum quod beneficae duae Iuppiter et Venus semper benefaciunt, maleficae autem semper malefaciunt, sed diversis modis. Saturnus quidem immodice refrigerando, ideo cantharidarum non meminit quod ad Martem potius ob caliditatem pertineant. Mars autem exiccando cum calore, fervorem hunc appellant, Mercurius autem iuxta naturam stellarum quibus commiscetur. Secundus ordo est penes subiecta diximus autem superius ea esse tria elementa et tria genera animalium in illis contenta et praeter id serpentes, deinde arbores et segetes, hominumque genus, quod dividebatur multis modis. In singula igitur genera horum declarat Ptolemaeus quid agat unusquisque planeta distincteque ita ut alia expositione non indigeat. Praeponit autem semper generalem causam effectumque propriis. Venus autem calefacit et humectat, Iuppiter est temperatior, Veneris igitur opera validiora sunt propter multitudinem luminis, substantiaeque innati caloris, ideoque et foecundior, et ad vitae longitudinem magis opportuna, Saturnus ut dixi frigiditate nocet, inde siccitate, Mars siccitate, inde caliditate.
Notanda est etiam regula quod beneficae non solum hominibus benefaciunt, sed etiam omnibus animalibus quorum consuetudine homines gaudent, ut equis, asinis, canibus, vel quae esui apta sunt, ut aviculis et piscibus, et ovibus, et feris esui aptis, veluti capreolis, cervis, cuniculis, item plantis omnibus propter lignorum usum. Sic etiam lapidibus in Scotia quae ardent, item gemmis. Nocebunt autem lapidibus inutilibus, herbis venenosis et animalibus etiam homini noxiis, aut feritate ut leones et lupi, aut veneno ut serpentes et scorpiones, aut quia edant quod utile est, ut corvi, cornices, mures, locustae, aut quia sola foeditate sint homini odiosa, ut crabrones, muscae, pulices, cimices, pediculi, vermes, omnia enim talia minuunt. Quo fit ut cum maleficae contraria ratione utilia omnia homini minuant, noxia vero multiplicent et in regionibus et in annis abundantia istarum sorditierum, ut sunt muscae, vermes, crabrones itemque venenosarum herbarum in regionibus quidem pravitatem hominum significat, in annis autem periculum pestilentiae aut sterilitatis. Quod si quis dicat quonam pacto fieri potest, ut tanta bona fiant ab ipsis deliquiis qualia beneficae pollicentur? Respondeo hoc esse interregnum. Cum enim duo sint reges in coelo, Sol et Luna, altero delinquente subit planeta qui plurimum potest vices obscurati luminaris. Ergo si beneficus fuerit benefaciet, si maleficus male atque pessime. Rursus dices quomodo potest in tam brevi tempore stella provinciae vel partis mundi dominium suscipere cum nulla eclypsis ut dixi quatuor horarum spacium possit attingere? Respondeo id fieri interrupto luminaris dominio, favente vero altero luminari. Est autem temperamentum et mistio, non quod solus planeta absque luminari deliquium patiente reget. At dices ergo dabuntur stellae humano generi salubriores ipsis luminaribus? Respondeo non simpliciter id fieri posse nam luminaria plus luminis habent, ergo caloris et humidi vitalis. Inditio etiam est vitae longitu-