Textus LXX
Vespertinae stationes et subterraneae culminationes, amplius in Mercurio et Venere, die quidem vespertini obitus, noctu vero matutini, ingeniosos et sapientes, non nimis memores, neque laborum aut patientes aut cupidos, occultorum perscrutatores, et invisarum rerum indagatores, ut magicarum, mysteriorum, sublimium, mechanicarum, fabrilium, operum mirabilium architectos, rerum coelestium et philosophiae studiosos, aruspices, divinatores ex somniis et his affines.
〈Commentarius〉
Haec est quarta comparatio in qua imum coeli confertur vespertinae stationi, id est, secundae in qua superiores dirigi incipiunt. Et est status mediocris, quia stationes natura sua sunt validae, sed secunda est debilior prima. Huic igitur comparatur status inferiorum, scilicet Veneris et Mercurii. In die vespertinum obitum in nocte vero matutinum, scilicet occasum, pro quarum intellectu tabulam hanc subieci ex decimotertio Magnae compositionis, qua possis scire quando inferiores maxime tum superiores etiam videri possint, aut occultentur. Plurimum enim hoc interest cum planeta exiens e radiis Solis sit in optimo statu, occultatus vero omnibus viribus careat.
Ortum igitur matutinum intelligit cum stella oritur ante Solem. Ortum vespertinum, cum stella Sole velocior, ut Venus et Mercurius relicto Sole apparent post illius occasum. Occasum matutinum cum stella Sole velocior, quae ante Solem apparere mane solebat absconditur, quoniam velocitate sua Solem comprehendit. Occasum vespertinum cum stella Sole tardior, a Sole superveniente occultatur. Manifestum est igitur ex hoc quod fixae et superiores non possunt habere, nisi duos status, scilicet occasum vespertinum, ortumque matutinum. Rursus inferiores cum habeant quatuor status ob motum, qui quandoque velocior est motu Solis, ea ratione qua tardiores sunt habent ortum matutinum et occasum vespertinum, sed ut velociores Sole habent ortum vespertinum, et occasum matutinum. Primi igitur et communes superioribus sunt cum retrocedunt, aut Sole sunt tardiores reliqui duo similes Lunae sunt ortus vespertinus et occasus matutinus. Pro tabulae igitur intellectu gratia exempli, dicamus quod Venus in initio Librae, nam tabula de hoc intelligitur, scilicet initiis signorum ut Ptolemaeus testatur, habeat gradus 17. minuta 43. in occasu vespertino, et in ortu gradus 7. minuta 43. solum dices quae differentia? Dico quod Venus dum tarda est, et versus Solem tendit cum est proxima Soli 17. gradus 43. minuta quia Libra oblique descendit et ipsa est in parte inferiore epicycli occultatus. Dum vero iuncta Soli in superiore epicycli parte illum superat velocitate motus, sub gradibus 7. minutis 53. apparet. Hoc autem maxime etiam contingit ob latitudinem.
Igitur Ptolemaeus in hoc textu, quo ad inferiores duos mediocres status, proponit unum vespertinum obitum, qui fit cum planeta, ut dixi, tardior motu est, et matutinum occasum, qui fit cum planeta est velocior. Sed tarditatem die compensat cum planeta est supra terram, velocitatem nocte cum sit sub terra, ut planetae status fiat mediocris.
Rursus in utroque observat, ut stella ex occasu nullum recipiat detrimentum, de die orta post Solem etiam si non Sol illi propinquus esset videri nihilo secius poterat, de nocte ante Solem occidens etiam si Sol ab ea abesset non poterat videri, is igitur status medius erat. Quatuor igitur status