PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 447

Facsimile

us ad res funebres, ad salsamenta, ad piscatum.

〈Commentarius〉

Duo esse de quibus Apotelesmatum liber tractat, superius docuimus, scilicet quod significat, et quod significatur. Quod significat, bifariam dividitur vel ratione substantiae, et ita in quatuor, erraticas, inerrantes, figuras octavi orbis, et spacia noni. Vel ratione modi, et ita trifariam in id quod significat, et id in quo est, et quod praeest. Quod vero significatur, in tria dividitur ut superius visum est, qualitatem, quantitatem, et tempus. Additur vero modus ex secundo libro, ut igitur hic habeatur ratio dictorum, sciendum quod absolutis duobus primis significatoribus, aggreditur tertium, scilicet loca noni orbis, nam de his signis loquitur, quae spacio 30. graduum distinguuntur. Acquirunt tamen vim quandam iuxta similitudinem loci cum figuris, quae illis suberant tempore magnae coniunctionis capitum, Arietis et Librae octavae et nonae sphaerae tempore Christi, hoc autem fuit parum ante Ptolemaeum. De humanae quidem figurae signis parva est dubitatio, cum humanos affectus, et studia circa homines significent. Quadrupedia humanae naturae sunt propiora caeteris, ut quae sensum habeant integrum, ideo mechanicas significant. Sicut humana liberales. Ex mechanicis quatuor magis necessarias demonstrat, metallicam, fabrilem, aedificationem, negatiationem, sine quibus humana vita omnino constare non posset. Ex his tamen tropica et aequinoctialia sunt duo, Aries et Capricornus, unum est humanum Libra, aliud Aqueum, Cancer, medium quasi significant inter liberales artes, et mechanicas, ut medicinam, geometriam, interpretationes, rem rusticam. Harum enim omnium initium est contemplatio, finis mechanicas. Terrestria et aquatilia significant, quae sequuntur, sed nihil vetat quadrupedia significare mechanicas artes, terrestria tamen quae sunt Taurus et Capricornus, ut talia sunt etiam res aquaticas et humidas. Vel dic τὰ δὲ χερσαῖα, id est, fera et quasi humi repentia, velut colubres et Scorpio, nam et Arabes fera legunt, nos propius humi repentia. Quod vero dixit herbariam, quia herbae ab humida terra nascuntur. Navalis et ipsa ad aquas pertinet, similiter et piscatio. Salsamento quoque humido, atque in humidis fiunt, sal enim aqua quaedam congelata est, et in eam resolvitur. Deinde si non ad illa signa pertineret, quia olim et nunc mortui, et vestimenta, et lecti illorum, lavari solent.

Notandum circa hoc quod Ptolemaeus divisit artes in quatuor contemplativas, quae debentur signis regiis, tropicis, scilicet et aequinoctialibus. Morales, quae sunt practicae, et ad humana haec signa pertinent, ut magistratus, iurisprudentia, docere pueros, et mores instituere. Expolientes, quae expoliunt opera naturae, ut metallica, negociatio, aedificatio, fabrilis. Et haec quadrupedibus conveniunt signis. Et quae opera naturae imitantur ut herbaria et haec ad aquatica signa pertinent, sed omissis duobus primis membris divisionis, quae bene se habent. Dicemus cum Galeno in libro De constitutione artis medicinae, quod artes quaedam faciunt, vel resarciunt, ut metallica, aedificatoria, et hae ad quadrupedia pertinent, quaedam facta a natura acquirere docet, ut venatio, piscatio, aucupium, lignorum excisio, lapidum et metallorum inventio, et hae ad aquatica animalia, et serpentes taliaque pertinent.

Textus XVIII

Rursus si Luna locum propositum gubernet a congressu cum Sole properans cum Mercurio, in Tauro, Cancro et Capricorno vates facit, sacrificos, per pelvim divinantes; in Sagittario et Piscibus ex mortuis vaticinantes et daemonum provocatores; in Virgine et Scorpione magos, astrologos, futurorum consultos, prae-