nis quare cum sit inter signa similia sexu et tempore, erunt aspectus hi convenientiae et similitudinis. Et quia triquetra radiatio constat paucioribus lateribus, et non est particeps oppositionis ullo modo ut sextilis, ideo triquetra est magis conveniens sextili, sicut oppositio quadrato semper enim quod fit paucioribus lateribus est validius quam quod fit multis, ideo oppositio validior est trigono, et trigonus quoquomodo quadrato, nisi quod mala in nocendo promptiora sunt bonis in benefaciendo, Et ita quadratum exagono validius. Hucusque volui reddere rationes eorum quae dixit Ptolemaeus etiam quod causae non multum ad artem facerent, modo deinceps sufficiet declarare causas solum quae faciunt ad intellectum illius, aut quae necessitatem rei dubiae demonstrant, in aliis sufficiet Ptolemaei authoritas quae experimento et antiquorum testimoniis confirmata est auxiliante ratione. Nam iam de artis firmitate satis constat. Tot autem explicata sunt propter calumniatores. Verum non decet insanire circa illos, tum maxime quod angustia temporis non patitur, et si pateretur, melius esse existimo illud utilioribus in tractationibus absumere. Nam qui circa calumniatorum nugas tempus, preciosissimam rem terit mortalium rerum, imo immortalem, videtur aut omnino plura velle videri longe scire quam sciat, aut quod minimum, impetu animi quodam transferri. Sicut Galenus ob id accusatione vix non dignus videri possit, quanquam a prima suspicione procul absit, sed decet etiam secunda carere. Melius est tamen contra calumniatores tempus absumere, quam in scribendo calumnias. Ob id igitur praestat quae ex his sequantur arti utilia edocere.
Domorum vires
Ex dictis igitur licet vires domorum coniicere, hoc ipso supposito, quod astra agunt lumine, et quod vis eorum est qualis in effectu videtur. Igitur his rationibus coeli cor seu medium est omnibus validius, inde ascendens. Sed in vitae affectibus et animi atque corporis, ascendens est validius, quia magis proprium. Tertio loco est septima domus, inde undecima, post nona, neque de his est dubium. Post septimo loco est duodecima, quia ascendit, inde octava. Post octavo ordine est domus secunda, quia est in crepusculo matutino. Nam posito initio Arietis in ascendente intra duas horas oritur pars 22. Tauri, sed hoc est tempus crepusculi matutini, igitur pars secundae domus quae est a 18. parte Tauri usque ad 22. eiusdem, continetur in crepusculo. Et ita planeta cum fuerit in secunda domo habet vires. Omne enim quod potentia tale est, actu fit tale seu quod aliquando tale actu fuit, fit tale potentia, et semper manet. Est etiam ipsa secunda domus in triquetra radiatione decimae, decima autem vires habet maximas, quia potentia est cor coeli. Nec Ptolemaeus eam praetermisit, quamvis in sua regione minima illius pars in crepusculo clauderetur matutino, propter parvam poli elevationem. Sexta autem domus quoniam pariter est in trigono decimae, et ubique gentium clauditur in vespertino crepusculo, ob id a Ptolemaeo consideratur et apud illum nonum locum retinet. Sed quispiam dicet, cur etiam quintam non licet considerare, cum quo ad crepusculum attinet, locum obtineat secunda? Respondeo, quoniam decimam non respicit, et crepusculum debilius est quippe vespertinum, et praeterea pars quae contermina est sextae non est quintae initium sed finis, qui merito ob debilitatem negligi potest. Et tamen virium aliquid habet, quia in lumine positum est, sed non consideratione dignarum, nisi apud borealiores.