PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 472

Facsimile

tarii et tonsores cum medicis, magistratus cum principibus, procuratores, dispensatoresque cum nobilibus, milites cum ducibus, servi, proxenetae, vectores idque generis. Ex odio vero quicunque impediunt haec, aut inimicis inserviendo lucrum impediunt. Atque in hoc genere sunt artifices artis, ut Hesiodus inquit, figulus odit figulum, hi tales ex parte fortunae, seu sorte in utraque genitura accipi debent. Ex voluptate, quae fit ex concubitu prima est inde a luxu potationibus et conviviis, item a ludo, a musica, mimi, histriones, aretalogi, coqui, et eius generis, vel ab iniuria ut maledici, susurrones, invidi, detractores, contemptores, irrisores, delatores, accusatores, insimulatores, et qui scommatibus alienam laedunt existimationem. Hi omnes ab horoscoporum configuratione decernuntur. Cum vero multa ex his conveniunt, erit multiplex et firmior amicitia, si disconveniunt maius odium et inexplicabile. Si autem quaedam conveniant, quaedam dissideant erit amicitia et odium simul. Sicut contingit quibusdam, qui habent servos desides, quos amant ob consuetudinem diuturnam et odio habent ob vitia. Porro longa cohabitio ad genus amicitiae primum, scilicet ob naturae consensum, referri debet.

Textus LIII

Observare autem convenit locorum configuratorum supplosiones stellarumque ad haec aspectus; in quibus enim genituris inciderit configurationis superatio, sive in idem signum sive in proxime succedens, illis praecipuae partes in amicitia tribuendae sunt aut odio; in quibus vero fuerit aspectus stellarum meliorum, illis ex amicitia uberiores fructus, ex inimicitia damna graviora decernuntur.

〈Commentarius〉

Duo verba βελτίων quod est meliorum et καθυπερτερήσις, quod vertit supplosiones magnam difficultatem, atque obscuritatem in Ptolemaei verbis pariunt, hoc idem verbum ultimum superationem dum reperitur vertit. Sensus igitur est, duo sunt observanda in his, quae ad amicitiam, aut inimicitiam pertinent, loca illa principalia, quae quatuor esse diximus, et inter illa videndum quod sit potentius ex concordantibus locis, aut pugnantibus, seu in eodem signo, seu respectu sequentis, tunc ille erit causa amicitiae, vel odii principalis. Exemplum, in octava et nona genitura Luna est in eodem loco et significat amicitiam ob praestantiam. In eodem signo Casanato sunt radii Mercurii foelices, tum Mars ac Veneris et sors, mihi infelices Martis, et felices Iovis, ideo significatur quod principalis causa amicitiae, et utilitatis erit potius atque fuit Casanato erga me, quam mihi erga Casanatum. Quod autem dixit (vel in sequenti signo), dixit ob hoc quod per directionem locus principalis ad illud signum pervenit tempore iuventutis, quo maxime prodesse possunt amicitiae. Si igitur tale signum foelix fuerit, quod ad principalem pervenit locum, cum pervenerit ille erit utilis alteri et principalis causa amicitiae. Ideo plerunque ob id contingit quod, qui quaerunt amicitiam alicuius illi sunt utiliores, quam is cuius quaeritur amicitia ei, a quo quaesita fuit. Secundum observandum est quod beneficae respicientes locum principalem in amicitia, decernunt utilitatem maiorem ab altero in cuius genitura non aspiciunt locum talem et hoc est quia locus ille est, cum favore beneficae uni, alteri non, in inimicitia accidit contrarium. Nam qui habet beneficam aspicientem, est magis obnoxius contumeliae, quia est magis pacificus, ideo dicebat ille, dat veniam corvis vexat censura columbas, hoc autem magis erit evidens, cum in inimicitia benefica fuerit debilis, in amicitia autem potens.