tempore signa potuissent in denas, ac denas, et denas partes aequaliter dividi, cum Ptolemaeus intelligeret fixas ac perpetuo moveri, non poterat hanc regulam distributionis signorum tres aequales partes ullo modo imitandam nobis proponere. Poterit autem nostris temporibus sic imitari, si inspiciamus in cuiuscunque signi prima parte quintadecima et trigesima, quae nam stellae et cuius naturae sint ibi vel proximiores, et secundum illarum naturam pronunciare de principio medio atque fine, quod si altrinsecus diversarum stellarum sint naturae, etiam mistio quaedam ex illis pronuncianda erit, quonampacto autem id faciendum sit, alioquin difficile opus, facile intelliges. Si accepto libro Magnae compositionis Ptolemaei videris stellas, quae tunc erant in principio Arietis medio et fine, atque ita de aliis signis, quomodo ex natura planetarum ad naturas temporum ipse traducat, considerat autem maiores et illustriores semper, et ex his iudicium facit, quibus bene intellectis, illarum locum nostro tempore considera, et cui maxime propinquae fuerint ex principio medio, vel fine alicuius signi tale illud pronuncia, scilicet principium vel medium, vel finem. Hoc autem eo commodius quia Ptolemaeus quae de partibus pronunciat signorum non simpliciter, sed comparative profert. Veluti cum dicit Leonis signum in universum aestuat ac suffocat, proprie vero principium habet magis suffocans ac pestilens, namque ibi stellae sunt naturae Saturni et Martis, Saturnique et Mercurii, et Martis splendida, medium vero temperatius, quod stellae ibi sint naturae Saturni et Veneris, tum vero Veneris simpliciter et parum Mercurii, finis autem siccior atque exitialis propter stellas, quae sunt in capite Virginis et in ala boreali quae sunt de natura Mercurii et parum Martis, et quae est in vola posteriore Leonis naturae est Saturni et Veneris, unde constat temperies illius, quo ad stellas ex natura Saturni, Mercurii, Martis et Veneris. Manifestum est autem quod talis natura in qua Mercurius primo dominatur, inde Mars, inde Saturnus et Venus exitialis est. Si ergo pronunciandum erat de Leone tempore Ptolemaei, ita dicendum fuisset, Leonis initium aestuat ac maxime suffocat, atque pestilens est, medium vero et ipsum calidum est, sed non adeo aestuat, nonnihil etiam suffocat. Verum finis incendio et siccitate adeo suffocat, ut exitialis sit, sed si ita dixisset miscendo naturam signi cum natura stellarum non potuisset doctrina Ptolemaei nostris temporibus inseruire, atque aliis futuris intermediisque. Ob id igitur comparative illa dicta sunt, veluti cum dicit temperatum medium in Leone, intelligit quod aestuat ac suffocat, non tamen plus iusto quam natura totius signi ferat. Quod si voluisset simpliciter significare eam partem esse temperatam, oportuisset, ut dixisset medium frigidius est atque humidius, ut quantum natura signi excedebat in aestu et suffocatione, tantum natura stellarum loci infrigidando et humectando aequaret intemperiem. At dices cum temperatum dixit, nihil ergo minuit ex aestu et suffocatione? Respondeo, quod exiguum, non tamen multum, sicut si tepidam aquam ferventi immiscueris aequis portionibus, non fiet temperata nec temperatae proxima. Veruntamen non nihil minuet de fervore ita in aliis mistiones has diligenter oportet considerare, atque quasi ad trutinam metiri atque expendere. Eadem ratione de partibus latitudinis quod comparative protulerit, patet in Tauro cum dixit totum esse subcalidum, et postmodum dicit septentrionalia esse temperata, et clarius in signo Scorpionis quod dicit esse igneum et australia humectare comparative igitur intelligendum est, sic quod stellae quae erant tempore Ptolemaei in signo Virginis in latitudine australi humectabant. Sed dices, est magna dubitatio quia ponit signum Geminorum temperatum, et Tauri subcalidum ratione signi et non stellarum, et tamen Taurus est remotior ab aestate, et ab aestivo solstitio, quam si Gemini. Nota quod hic est pulchra sententia quoniam Taurus est signum fixum, et inter temperata Gemini est commune, et inter temperata, plus vult quod
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 295