nibus superiorum, in omnibus enim his prima pars est humida et calida, sed minus calida quam humida, secunda calidior quam sicca, tertia siccior quam frigida, et quarta frigidior quam humida. Ideo ex natura horum temporum praeter id quod cognoscimus illam, cognoscimus etiam quod dictum est de comparatione Lunae, et superiorum, et fixarum quomodocunque et aetatum, et partium diei in medio puta in stationibus. Nam quemadmodum medium inter ver et aestatem, ubi ver aestati coniungitur, est calidum manifeste, in humido autem et sicco temperatum, ita in fine pueritiae dum iuventuti iungitur, et dum Luna est in prima quadrata radiatione Solis, et in superioribus in prima statione. Posuit autem hanc tractationem post stellas fixas, quoniam a stellarum exortibus tempora permutantur.
Textus XXXVII
Ac ver quidem humiditatis plurimum habet cum soluto frigore aura calore diffunditur. At aestas calidior est propterea quod tum Sol proxime verticalem nobis punctum fertur. Autumni vero propria siccitas est humiditatem tum praeterito aestu reprimente. Hyems autem tota est frigida, quod Sol tum longissime distet a verticali nobis loco.
〈Commentarius〉
Quod ver sit humidum secundum Ptolemaeum, et temperatum secundum Galenum nullam habet repugnantiam quoniam quantitate quidem humidi ac substantia humidum dicitur, iuxta qualitatem autem est temperatum, non sicut humidum hyemis quod crudum est eodemque modo de Iove supra distinximus. Similiter quod medici brevius faciant ver et autumnum, longam aestatem, et longissimam hyemem, astrologi autem omnia tempora aequalia, neque id rursus repugnans est, cum astrologi rationem sequantur omnibus gentibus generalem, quae est quod ver fit dum Sol permeat ab initio Arietis usque ad initium Cancri, dissolvit enim humidum et impinguat terram, nec tamen adhuc sensibiliter excalefacit. Ex quo liquet manifeste quod diximus prius stellas humectare antequam excalefaciant parvus enim calor et multus humectare potest, non autem calefacere. Aestas vero a Cancri initio ad Librae initium, a Librae initio ad Capricorni initium autumnus, a quo ad Arietis initium rursus hyems. Neque obstat quod medici annum in septem tempora dividant, nam rationem stellarum fixarum, non Solis tantum sequuntur. Haec autem inferius declarabitur.
Porro cur zodiacus in duodecim signa dividatur, Haly duas pulchras rationes adducit, primam, quoniam unumquodque tempus istorum quatuor habet initium medium et finem, cum igitur tria ducuntur in quatuor, fiunt duodecim signa. Secunda, quia Luna, quae et ipsa quatuor tempora facit in mense, licet non adeo conspicua, duodecies in anno coniungitur Soli, adeo ut multi lunarem rationem non Solis sequuti, annum constituerint dierum 364. Quia vero Sol in trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis ferme totum peragrat signiferum, et hic numerus erat incommodus supputationibus, diviserunt signiferum in numerum proximiorem partibus plurimis constantem, qui est 360. ut sic unum quodque signum triginta partibus constet. Sed haec divisio ut computationi aptior est, ita physica minime est, sed ea quae fit in trecentas sexaginta partes cum quarta ferme. Dividuntur etiam partes singulae ex trecentis sexaginta in sexaginta partes, quas minuta vocant; ultra quas procedere curiositatis est, non utilitatis, nam nullum instrumentum exquisitius est senis minutis, ut dicit Monteregius. Sed tamen cogimur et debemus in supputando, non autem in assignando loca planetarum, et fixarum, et signorum, minuta enim sufficiunt.