PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 405

Facsimile

cem, seu dominam morum et qualitatum animae, ille dabit poenas per iudicium et condemnatus a iudicibus et erit infamis apud omnes probos. Sed si malefica sit domina morum et super eum malefica alia elevetur, tunc ille a malis praecipue opprimetur, vel violenter, vel etiam falsis accusationibus, vel veris etiam, sed iniuste tamen ab illis. Utpote si fuerint et ipsi flagitii participes, et criminis conscii et coniurati. Ita quod semper in tali accusatione est aliquid odii potius et sceleris, quam amor iustitiae, vel boni et aequi. Similiter si benefica praeficiatur moribus, et malefica super ipsam elevetur, contemnetur ab improbis, et calumnias ingerent in illum falsas, non tamen damnabitur iudicio, imo potius a bonis defendetur. Sicut in nostra nativitate in qua illud omnino miraculosum fuit millies ab improbis pati calumniam, et ne semel quidem publice accusari, nedum accusatum condemnari, quod merae essent calumniae. Id effecit, ut Mediolani ob probitatem principum, qui falsas accusationes non solum negligunt, sed talionis poena rependunt, ut nemo cum tot inimicis, cum tot falsis apud populum insimulationibus, quibus ad annum usque quadragesimumseptimum laboravimus, ausus sit nos iudicio tentare praeterquam nebulo pessimus, qui nos de natalitiis propter invidiam et avaritiam apud collegium medicorum, ne non reciperer spurium me natum esse, dicens accusavit, atque id tuto, quoniam collegium illud ius non habet ulciscendi periuros neque scelestos, sed solum reiiciendi illos, qui aliqua in conditione deficiunt. Itaque solum sufficit mihi ut irrita fuerit eius accusatio, quanquam multis annis me extra collegium detinuerint. At qui me detinuit maius peccatum habebat ob idque miris modis vita tota excruciatus, demum et morte per desperationem mulctatus, sine ullo solatio vitae et multo minore spe aeternae consolationis, non minus impietate in Deum, quam scelere apud homines iamdiu cruciatur in inferno. Si vero benefica moribus praefecta alia benefica contraria natura super eam elevetur, veluti si Iuppiter dominus sit morum in Capricorno ubi cadit, in septimoque loco Venerem excipiat ex opposito, quae in Cancro sit, atque in paucioribus gradibus, ipsa vero erit prope absidem, sitque diurna genitura vel nocturna nihil refert, tunc talis cum Iuppiter futurus sit retrogradus, etiam ob Solis distantiam, erit adeo in sua probitate deiectus, et ab omnibus in alienam trahetur sententiam, ut omnino pro inutili ab ipsis bonis etiam habeatur. Quemadmodum apud Papienses D. Ioannes Petrus de curte iurisconsultus quem cum nemo iure improbitatis accusare possit, tamen adeo bonus est et simplex, ut ab omnibus, quamvis integerrimis viris, omnino negligatur, interdictumque illi sit publice paucis iam ante annis ne quenquam laurea decoraret. Quod in flagitiosissimo etiam turpissimum esset, sed tam enervis bonitas cum reipublicae adeo officeret, ad haec praecepta publicos coegit magistratus, ne unius dedecus universam foedaret academiam. Forsan diceres hoc ex imperitia illi contigisse nequaquam, sed ob viri simplicem bonitatem. Neque enim adeo imperitus est, ut talem infamiam mereatur, et multi apud homines ob calliditatem non solum nihil tale passi sunt, sed a vulgo maximo in honore habentur, cum non solum imperitiores illo sint, verum valde plus et sine comparatione. Haec volui subiicere ut sententiam Ptolemaei optime intelligeres.

Textus LXXIII

Haec igitur est in genere sumpta harum rerum consyderatio, nunc singularia ab astrorum propria natura secundum eorum dominum pendentia, deinceps summatim percurramus quo ad commistionem et contemperaturam eorum quae universum deprehendi possunt assequamur.