PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 306

Facsimile

tensam quartam diem visa sunt habere initium in quinta.

Motus planetarum diurnus
♄
0
4
♃
0
5
♂
0
29
☉
0
58
♀
0
59
☿
1
44

1
40
1
35
1
30
1
17
1
5
0
51
Lunae
10
11
12
13
14
15
16
17
motus
12.8
12.3
12.0
11.52
11.42
11.41
11.42
12.0
ad dies
18
19
20
21
22
23
24


12.30
12.52
13.5
13.17
13.29
14.0
14.18


25
26
27
28
29
30



14.39
14.33
14.42
14.50
14.56
14.46


In septima vero cum nondum pervenisset ad nonagesimum gradum distantiae ob motus tarditatem, sed ad Leonis initium tantum deterrime se habuit, quoniam nulli beneficae occurrit. Similiter in octava et nona morbus augebatur, quia tunc Iovi et Marti iunctis iungebatur, et quia erant inter humidas stellas sudavit. Calor enim cum humido sudorem creat, et urinam multam quam reddidit. In undecima sudavit, fuit tamen cum magno labore, nam Luna oppositum Saturni superavit, sed ei successit sextilis Veneris. Duodecima egre se habere visus est, quia multum deliravit. Sed tamen ob Veneris sextilem urinae concoctae apparuere. Decimatertia ob Mercurii quadratum nihilo deterius se habuit, quia erat motus iam ad salutem, sed nec melius ob Mercurium, decimaquarta sudavit iterum melius se habuit. In ea non potuit solui morbus, quia Luna non peragraverunt nisi partes 174. minuta 22. Et oportuit extendi morbum ad decimamseptimam usque. In decimaquarta tamen occurrit Luna sextili Iovis et Martis, et quadrato Veneris, ideo sudavit decimaseptima, liber evasit cum iam Luna oppositum loci superasset, et trino Veneris applicuisset.

Hic alter vero Lunam ab initio habuit in quadrato Veneris ex intemperie cibo et potus aegrotavit. Celeriter gravatus est ob motum Lunae velocem. In septima deterius valde se habuit, nam Luna erat cum cauda et vacua a Iovis aspectu ibat ad oppositum Veneris, et tunc Sol Saturni quadrato affligebatur. Octava levari visus est fluente e naribus sanguine, sed tamen virtus cecidit ob Veneris oppositum. Nona aliqualiter respirare visus est ob trinum So-