Neque eventus praedictionum minores fuerunt ab arte a nobis restituta, praemiorum spe, aut principum pollicitationibus neque si in medicina tot sint artifices nebulones, tam pauci synceri professores, maiorem illa babitura est authoritatem apud homines quam astrologia. Sed etiam quippiam proprium est astronomicae tractationi, quo necesse est artificem falli idque cum Ptolemaeus philosophus esset ac verax fateri maluit quam dissimulare. Est etiam egregiorum virorum mos errata propria fateri, quoniam praestat se virum probum atque veridicum ostendere, quam mendaciis et dissimulatione sapientem. Tanta enim est huius artis praestantia ut etiam si quandoque contingat, qui etiam in aliis artibus veluti medicina error necessarius, nihilominus neque ars ipsa, neque artifex ulli alteri cedat. Nam et in septimo Epidemiorum quicunque illius libri author fuit (et certe vir egregius fuit) ingenue fassus est deceptum se futura capitis. Et philosophus testatus est praestantius esse, atque melius de rebus maximis vel minimum scire, quam de minimis universa. Itaque neque scientia ipsa iudiciorum, nec qui eam profitetur minoris aestimanda erunt, aut existimationem suam minuent, si quandoque (tamen raro eveniet) error incidat necessarius. Atque haec praefari necessarium fore duxi, nunc ad textus expositionem devenio.
Cum in omni actione naturali duae cause sint omnibus quidem manifestae atque principales, scilicet materia et efficiens, nam finis et forma in faciendo non concurrunt, sed alterum eorum necessarium est ut fiat, alterum vero ut factum sit, ut actionis quidem sint duae tantum illae causae priores, effectus autem omnes quatuor. In utraque causa principali astrologum peccare contingit in materia quidem quoniam coniectura illam assequimur, praesertim cum ex multis conflata fuerit, velut cum de homine agimus. Atque in hoc scientia haec est longe inferior scientia fati ut in libro De fato scripsimus. Et ob id contingit multa animalia magis praescire futura, et ecstasim patientes et per somnum, et longe magis oracula, itemque sortes quam astrologum. Exquisitius enim ista scire possunt quam astrologus, quoniam totius materiae imaginem habent, quam astrologus comprehendere aliquando non potest, quamvis sagacissimus et diligentissimus. Sed tamen illorum scientia fortuita est, nec astrologi scientiae comparanda, cuius est certa ars atque praecepta. Altera causa est, quoniam configurationes coelorum nostris temporibus similes non sunt, neque esse possunt antiquis, quarum similitudine ars ipsa confecta est. Ars enim omnis a sensu et observatione initium ducit, ut etiam Aristoteles docet in Analiticis, quamobrem cum Sol semper calefaciat et Luna humectet, non tamen neque quantum, neque quam celeriter illud faciant, nisi per observationes, constat. Itaque cum propter hoc, tum propter proprias vires de quibus dictum est superius necessarium est ignoratis observationibus astrologum delinquere. At necessarium est, ut hae observationes aliqua ex parte a prioribus differant, neque enim ad unguem concursus syderum in aeternum in idem redibit, aut saltem in tempore tanto cuius memoria humana, aut libri sint capaces. Alludit autem ad illud Vergilianum:
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Et opinionem illorum Platonis de anno magno qui constahat triginta sex millibus annis solaribus in tanto enim tempore octavus orbis, qui stellas omnes quas videmus continet, circunvolvitur. Fuerit igitur gratia exempli, coniunctio aliqua Saturni, atque Iovis in initio Arietis, ante tempus servatoris nostri, cum stellis ut tunc erant initii Arietis, redeunte in eundem locum coniunctione, quae non nisi post nongentos annos reverti potest, stellae illae iam novem pene partibus processerunt. Aliae vero ex Piscibus ad eum locum accesserunt, quo sit ut duplex discrimen sit praecedentis coniunctionis a posteriore, ut ex priore quid posterior decernat ad unguem statuere non possimus.