PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 404

Facsimile

debilia quoque pro validis et damnosa ατελείωτα ἀπρόκοπα καθιστᾶσι, id est, imperfecta et infelicia subsidiisve carentia.

Notandum quod cum maxime considerentur tria haec ascendens, Mercurius, Luna, atque hic consensus robur natura dominatorum, et conditio illorum. Consensus efficit ut omnia compta sint, ubi non colligentur, ut stultitiae opinionem praebeant, et si nonnulli excellant in sua arte, alii non, parum valeant in civilibus negociis quod autem bene dispositi sint ad robur ingenii et prudentiae pertinet. Natura dominantium mores declarat stupidi, inertes, timidi, avari, crudeles, benigni, mansueti, lenti, iracundi. Dispositio illorum effectus, qui consequuntur et fortunam ac talia. Unde etiam coniectari possumus fortunam eorum. Quis enim etiam ex rebus ipsis non intelligat male periturum, ignavum, stultum, ac improbum et iracundum. Beneficas ergo praeesse persaepe non expedit, sed maleficas potentes, et orientales, ac laetans commistos beneficis. In potentibus autem beneficas cum luminarium auxilio.

Textus LXXII

Quae vero ab iis qui his dominantur aut elati sunt supra ea proficiscuntur valida et his quibus insunt noxia sunt omnia. Ut qui propter maleficarum stellarum commoda diversoria mali sunt, dominantibus ipsis stellis facile ad nocendum aliis ac sine suo periculo nec impediti nec sine gloria et lucro concitantur. Superatis autem his ab iis quae sunt alterius sectae sive familiae, non impune aliis insultatur et animadversionem facile incurrunt. Contra qui propter beneficarum stellarum ad praedicta loca familiaritatem boni et aequi sunt, si nullae supra eas elatae sint, gaudebunt et bene audient ob ea quae in alios conferunt beneficia nec a quoquam contumelia afficientur, sed utilis et foecunda erit sua ipsis probitas; devictis vero his a stellis contrariis qui sua mansuetudine et humanitate in aliorum sugillationem et contemptum, vim, contumeliamque incurrunt.

〈Commentarius〉

Superius quadrifariam efferri planetam super planetam declaravimus, manifestum est autem quod facilius imperant, et dominantur debilibus planetis, et his qui extra proprias sunt dignitates, et in dissimilibus locis. Dicit igitur elevari planetam aliquem super dominum aut dominos qualitatum animae, et praecipue cum ille dominus, aut domini fuerit imbecillis et extra proprios locos aut consimiles, semper est malum. Et hoc sic probat, si planeta qui dominatur loco Lunae et Mercurii fuerit maleficus significabit improbum, et qui aliis noceat quidem, sed tamen si nullus alius planeta super ipsum elevetur, hoc non solum ei [ei] erit impune, sed etiam cum lucro et gloria. Ergo in hoc casu bonum est nullum planetam super dispositorem maleficum elevari, quod si elevetur, ille quidem erit improbus, aliisque malefaciet, sed malefactorum poenas dabit eritque sine lucro et gloria talis improbitas. Quod si dispositor beneficus fuerit, nec alius planeta super ipsum elevetur, probus erit ille natus, et probitas illa gaudium, et gloriam, et utilitatem afferet, sed si planeta alius elevetur super ipsum modo non sit benefica concors, erit quidem probus, sed probitas illa iacturam illi afferet, et contumeliam ac iniurias patietur ab aliis et ob id etiam contemnetur et parvipendetur. Omnia autem haec, ut dixi, eo maiora erunt, quo planeta dispositor fuerit imbecillior.

Animadvertendum quod si benefica elevetur supra maleficam dispositri-