Textus LXI
Peculiares etiam astrorum configuratorum naturae ad corporis partes peculiaria quaedam in morborum generibus efficiunt. Iuvat autem ad malorum vehementiam Mercurius, Saturni enim frigus intendit ei conciliatus magisque constanti motione incitat pituitae defluxus et humoris turbam, praecipuae circa pectus, ventriculum ac guttur, Marti operam navat exiccando ut in ulceribus ex denudatione et siccitate provenientibus incrustatis, apostematis, igni sacro, lichenibus feris sive ex nigra bile orientibus, comitiali, lepra et his affinibus.
〈Commentarius〉
Lichenes feras, vocat graves impetigines et forsan elephantiasim. Mercurius enim in universum omnium sex planetarum naturam induit et ut facilius mala eveniunt quam bona, ita ad morbos promptior. Proprie autem impetum addit materierum fluxui propter motus facilitatem et tenuitatem substantiae luminis. Et frequenter agitationem et perpetuam mutationem in morbis, quae plurimum affligit, ut etiam in vexatione, hoc autem accidit ab illo ob multiplices illius motus.
Textus LXII
Similiter iuxta signorum variationes eorum videlicet quae in angulis est dictis figurationibus circumfunduntur accidunt quaedam morbis propria. Cancer enim in primis et Capricornus, Piscesque et omnino quae terrestribus sunt et aquaticis similia signa, ulcerum depascentium ac serpentium calamitates infligunt, impetiginem, scrophularum, fistularum, leprae et his similium, Sagittarius vero et Gemini comitialem. Et quae in postremis partibus signorum reperiuntur astra, extremis artibus morbos et vitia inferunt, per humorum scilicet defluxus, unde leprae et universim podagrae et chiragrae oriuntur.
〈Commentarius〉
Hic ponit proprietates signorum octavi orbis, quae describuntur per stellas, sicut prius ibi, verumenimvero vitia, proprietates signorum noni orbis. Itaque Cancer, Capricornus et Pisces faciunt depascentia ulcera, et morbos iuxta cutim tum quia animalia haec naturae sunt Mercurii, tum quia haerendo comedunt. Sagittarius vero et gemini comitialem propter naturam Iovis, et Mercurii mistam et etiam quia, ut dixi, Mercurius dominatur rationi et nervis, quae ambo in comitiali morbo afficiuntur. Illud vero de corporis partibus pulcherrimum est et consideratione dignum, quod non a signis noni orbis, sed octavi indicia accipit, unde multi decipiuntur, cuius exemplum demonstrabo in figura filii mei natu minoris.
Textus LXIII
His igitur ita constitutis, si nullus beneficorum configurabitur maleficis morborum authoribus aut luminibus angulos occupantibus insanabilia et gravia erunt, sive vitia sive morbi, idem coniectandum est, si configurati quidem sunt benefici, sed a maleficis supplosi in potestate constitutis; si vero ipsae beneficae stellae iuxta