PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 368

Facsimile

Textus XXXVII

Secundum eam quae in sequentia signa fit moderationem interficiunt loca maleficorum Saturni et Martis, sive corpore ipso sive radiis undelibet tetragonis aut oppositis occursantium.

〈Commentarius〉

Perfecta expositione conversae directionis, nunc aggreditur directam et exponit, quae omnino occidant per se, licet nec illa tamen semper, et sunt sex, Saturni corpus et Saturni oppositum, Martis corpus, et Martis oppositum, Saturni et Martis quadrata. Deinde subiungit etiam de quibusdam, quae non per se interimunt generaliter.

Textus XXXVIII

Aliquando vero e signis dicto eorum audientibus aut aspicientibus secundum aequipollentiam. Tetragonus quoque aphetico loco radius interimit, si est iuxta signorum consecutionem; aliquando e signis longarum ascensionum iam depravatus hexagonus quemadmodum e signo brevium ascensionum trigonus.

〈Commentarius〉

Docet modo anaeretas qui non per se occidunt generaliter, sed tantum cum aliqua conditione, et sunt novem. Primus et validior ex his est radius quadratus sinister ipsius aphetae, id est, qui procedit secundum successionem signorum, cuius exemplum visum est in genitura Pauli tertii pontificis satis manifeste. Nam in Scotia et Anglia ubi ascendat initium Aquarii, sitque apheta, radii quadrati sinistri cadunt in initium Tauri, quod deductum ad ascendens ad illud pervenit anno 40. in nostra vero regione in anno 52. Ne forsan credas longissime hanc directionem semper protrahi, causa huius est locorum natura contraria. Quodque iam ab initio repugnabant hi loci, ut etiam de intuentibus ac imperantibus locis dicemus. Unde manifestum est quod si trigonus maleficae quadrato ab initio aphetam respicientis occurrerit, aphetae certius interimet ipso quadrato per se. Et similiter trigonus opposito aspicientis aphetam maleficae. Et rursus sextilis quadrato respicientis.

Demum dicit quod trigoni etiam maleficarum quando fuerint per signa brevium ascensionum, utpote quod Saturnus sit in Geminis, et trigonus eius cadat in Aquarium tunc poterit interficere. Sic etiam ex Cancro in Pisces, velut si Saturnus sit in sextadecima parte Piscium, radii trigoni eius cadent in sextamdecimam partem Cancri. Et ita cum in nostra regione differentia ascensionum sextaedecimae partis Cancri, et sextaedecimae partis Piscium sit nonaginta partes ex aequinoctiali, talis trigonus aequipollebit quadrato iuxta motum primi mobilis, et ex consequenti occidet. Ex quo patet quod intelligit de trigono cuius ascensiones sint nonaginta gradus. Similiter et de hexagono, qui amplectatur arcum quadrati, sed hoc non potest accidere in nostris regionibus, multo minus Ptolemaei, sed in Germania frequenter.

Ex his sequitur primo quod Ptolemaeus accipit aspectus planetarum ex consimili gradu et minuto, in consimilem gradum et minutum absque ascensionibus mixtis, aliter trigonus brevium ascensionum, vel quadratus longarum non interficere. Oportet autem quod istud eveniat in parte orientali, ubi signa brevium ascensionum celeriter ascendunt, et longarum tarde.

Item nota quod Ptolemaeus fingit duos aspectus unum in aequinoctiali, et alium in zodiaco, et nunquam miscet illos. Et haec est causa quod ipse dicit undecimam semper respicere primam de sextili et medium coeli primam de quadrato et initium nonae primam ex trigono et tamen contingit in altitudine poli quadragintaocto graduum ascendente, quinta parte Geminorum,