ter se, non tamen casus ab alto et venenum. Et ita oportet bene considerare affinitatem horum generum mortis, quae etiam mutatur, ut dixi, iuxta reditus planetarum et fines annorum.
Ex hoc patet quod illi, qui dicunt si Saturnus fuerit in tali loco talique signo in opposito talis planetae, ut Albubathar et Haly Abenragel, et alii Arabes, natus morietur ex tali, vel tali morte, vel honores habebit, aut divitias, aut contumeliam patietur, nihil dicunt quia oportet ut adsit radix, scilicet ut planeta ille dominetur loco significanti talem rem, de qua pronuntias.
Veruntamen est quod Saturnus in occidente, vel Mars in medio coeli congrediens aliquo quinque modorum, aut elevatus super luminare, vel planetam, adducit magna inconvenientia propter tres causas. Prima est quod vix fieri potest quod ille planeta cui malefica congreditur, non habeat aliquod dominium, ut ita loquar, in illa genitura et ita inficit, et evertit quod ab illo significatur. Secunda quia in directionibus occurrit quandoque locus significator opposito loco, vel quadrato talis planetae, et ita offenditur res significata per significatorem illum. Tertia quia planetae supervenientes et nativitates filiorum, et parentum, et talia ut uxoris, cum occurrunt, et potissimum inimicorum, et amicorum, evertunt multa significata, et inducunt lites et discordias.
Amplificatio vero contingit, quia in primo modo etiam fiet capitis amputatio, quae est loco suspensionis et ictus machinae, et sagittis configi, et in cruce poni olim, quae consuetudo abolita est observatoris reverentiam. In tertio modo cum abolitus sit hic mos Romanorum, et barbarorum, et merito non solum ob crudelitatem, sed etiam quia non par est humanam naturam ferinae subiici, etiam in damnatis. Sed loco eius erunt ultima supplicia lacerari a quatuor equis, qui mos adhuc in Gallia viget insui rotae, ut apud Belgas, et Germanos, infigi palo ut apud Turcas. In secundo modo est cadere ab equo, morderi a rabidis canibus et lupis, licet non dilacerentur. In quarto modo est etiam ictus machinae, casus arboris, ut contigit fratri Petri martyris publicani, et qui sub terra vivi sepeliuntur, et qui casu obruuntur. In quinto casus in foveam, ex equo, ex curru. In sexto acu pungi, ut multos sic vidi perire, vulnerariense imbuto laetali veneno. In septimo comedere cicutam casu, vel apium Sardonicum amentes et lymphatici. In octavo cadere in puteum, in foveam, obrui coeno, obrui nimbis nocte superveniente, ut in fuga quandoque contingit. Suffocari in domo nona, ex fumo carbonum, a nutrice. In nono propter vini etiam copiam hausti. In decimo in cymba, super ponte, in pugna navali. In un decimo mori in carcere pedore, et squalore, vel praecipitio, vel veneno, vel inedia, vel in imo turris, vel ob tormenta, vel ob metum. In exilio proscriptum, relegatum, ad insulas desertas, vel in solitudine.
Amplificatio a causis est quod ille cui pater suspendio periit sufficiet, ut habeat Saturnum male dispositum in occidente Solem aspicientem, etiam si non sit in signo fixo. Vel quod sit in signo fixo ibi et succedat Soli. Et ille qui habuerit Saturnum in quadrato Solis, et Lunae coniunctorum, licet non sit in occidente, sed tamen sit gratia exempli in loco inimico, utpote in Capricorno ubi Luna cadit, et Sol, ac Luna in Ariete ubi cadit Saturnus, in carcere morietur. Sicut contigit Francisco Gadio, cui Saturnus in Capricorno fuit in sexta, et aspexit Solem et Lunam in nona coniunctos in Ariete. Iudicabis etiam ex fixis quandoque loco maleficarum, cum fuerint naturae earum et valde magnae, scilicet a prima magnitudine usque ad tertiam.
Ideo dico quod oportet considerare conditionem nati, quia ut dixi, magni viri haud facile suppliciis horrendis plectuntur, et plerunque veneno, vel occulte in carcere, vel ad summum capitis amputatione. Considera etiam locum in quo morietur, et genera suppliciorum consueta illi civitati, aut re