PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 304

Facsimile

dum qualitatem signorum. Iovis et Martis coniunctio secundum qualitatem signorum et stellarum, proprie vero cum pluvias significat tonitrua addit et fulmina et fulgetra. Iovis et Solis coniunctio flatus ventorum parit, pulchramque serenitatem. Iovis et Veneris coniunctio serenitatem parit in aqueis leves et mites pluvias. Iovis et Lunae coniunctio, secundum qualitatem signorum facit, per se tamen serena est, ventosque parit.

Mars cum Sole coniunctus secundum signorum qualitatem facit, sed cum vehementia, ita quod in aqueis facit imbres, tonitrua et fulgura. Martis et Mercurii coniunctio secundum qualitatem signorum facit, proprie tamen ventos cum impetu. Uterque enim illorum planetarum impetuosus est Martis et Lunae coniunctio, iuxta qualitatem signorum facit, et stellam cui postmodum applicat. Commune enim est hoc Lunae semper, per se tamen facit nubes rubras.

Solis et Veneris coniunctio proprie humidum tempus significat. Dixit Averroes in Metheoris quod parit pluvias, cum sub illo latitaverit, reliqua secundum naturae signorum qualitatem. Solis et Mercurii coniunctio, generaliter ut reliqua, proprie tamen ventos parit. Solis et Lunae, ut dictum est, congressus diligenter considerandi sunt neque enim unum significant.

Veneris et Mercurii coniunctio, ut reliqua, proprie tamen faciunt imbres. Veneris et Lunae coniunctio facit proprie imbres cum frigore.

Mercurii cum Luna coniunctio secundum qualitatem signorum. Notandum praeterea quod magnae mutationes aeris non fiunt, nisi adsit unus superiorum saltem in coniunctione vel aspectu. Sed si Sol cum inferioribus vel ipsi inferiores inter se conveniant sine fixis magnis, aut parum, aut non diu qualitatem aeris mutant, nisi in congressibus Solis et Lunae, ut dictum est, ista contingant.

Sunt praeter eas coniunctiones illae quae vocantur portarum aperitones, et sunt tres Saturni et Solis coniunctio. Secunda est Iovis et Mercurii, tertia Martis et Veneris. Dicit autem apertio portarum quia maximus et evidentissimus fit effectus, Saturni quidem et Solis in aere turbido et frigido, Iovis et Mercurii in ventis, Martis et Veneris in imbribus et fulgure. Unaquaeque autem fit tribus modis, vel quia iunguntur invicem hi planetae, opponuntur, vel sunt in quadrata radiatione, et haec est minor, et mista, et habet tres gradus, oppositionem quae validissima est, inde coniunctionem, post quadratum. Secundus modus est cum Luna applicatur superiori separata ab inferiore coniunctione, oppositione vel quadrato, et tunc tempus naturam mutat maxime, et secundum naturam superioris et maxime si superior, et inferior se aspiciant. Exemplum Sol aspiciat Saturnum de quadrato applicando illi, utpote quod Sol sit in vigesima septima parte Scorpionis, et Saturnus in vigesima nona Aquarii, et Luna sit in vigesimaseptima parte Leonis, tunc fiet apertio portarum maxima ex Sole in Saturnum, et fiet tempus nebulosum et frigidum in locis ubi Luna erit in cardine. Et si fieret in signis aqueis adduceret magnos imbres, et praesertim si Saturnus dominaretur cardini hora quadratae radiationi. Quod si Luna deflueret a Saturno ad Solem, minor esset illa mutatio aeris et brevior, et post turbulentiam sequeretur claritas, et ita de aliis.

Quartum est quod ex prima expositione textus Ptolemaei dignoscitur, quod Plinius dicebat Lunam quandoque die interlunii videri et hoc contingere solum quando ipsa fuerit in Ariete, quia Aries longissimas habet descensiones. Si igitur Luna sit velox motu poterit attingere quindecim gradus in suo cursu ferme in una die, quare quatuordecim partibus distabit a Sole. Quod si cum hoc habeat maximam latitudinem, quae est quinque graduum, distabit a Sole quindecim gradibus, et in aequinoctiali aliquanto plus propter rectam descensionem, quare vesperi videri poterit. Videtur enim quandoque post quar-